Charter Document - 05300109

Charter Document - 05300109


Charter Number: 05300109
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1285
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] Ego Odo de Mirabello prepositus [] quod ego debeo abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis septem eminas frumenti et mensuram Mirabelli ratione arreragiorum duarum eminarum cum dimidio frumenti de quibus dictis religiosis teneor singulis annis pro elemosina antecessorum meorum obligatus quare dictas septem eminas frumenti teneor et promitto [] reddere et soluere dictis creditoribus uel eorum certo mandato presentes litteras deferintibus ad messes que erunt anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto cum omnibus damnis que ipsis religiosis incurrentur propter hoc super quibus teneor et promitto credere iuramento seu simplici uerbo dictorum creditorum sine alia probatione et pro predictis omnibus attendendis obligo dictis creditoribus specialiter et expresse omnia illa que habeo habere possum et debeo quocumque modo in uilla finagio et pertinenticiis de Tasne quocumque nomine censentur et generaliter omnia bona mea mobilia et immobilia presentia et futura que si propter hoc capta fuerint uel uendita de ipsis recredentiam exigere non possum exceptionique dicti bladi causa predicta non debiti doli mali lesionis mali in factum omnibus indutiis que dari possunt et omni iuri canonico et ciuili in hoc facto penitus renunciando [] Actum in presentia Hugonis de Molinis [] magistri Hugonis Fautrelli et Guillermi Dacees domicelli []