Charter Document - 05300104

Charter Document - 05300104


Charter Number: 05300104
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1285
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis presentes litteras inspecturis frater Girardus abbas totusque conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis Lingonensis dyocesis salutem in Domino notum facimus quod nos pro quictatione traditione et deliberatione quas nobis fecit uir uenerabilis magister Theobaldus de Dyuione canonicus Lingonensis de usu fructu quem habebat ad uitam inquarta parte quam habemus in tota magna decima uillarum et territorium et finagiorum atque pertinenciarum de Chenayo de Bretigneyo et de Oingneyo damus eidem et concedimus ad uitam suam sexdecim libras Turonnensium quas tenemur et promittimus eidem reddere annis singulis apud Dyuionem quandiu uixerit idem Theobaldus infra Bordas Promittentes bona fide quod contra donationem predictam non ueniemus tacite uel expresse In cuius rei testimonium litteris istis sigilla nostra apposuimus Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto menso iunio