Charter Document - 05300103
Charter Number: | 05300103 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1285 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] Ego Girardus Monetarii de Dyuione [] Quod ego consideratis meritis bonis curialibatibus et seruiciis ac etiam commodiis qua et quos uiri religiosi abbas et conuentus Sancti Stephani Dyuionensis quorum sum homo mihi fecerunt multociens et impenderunt et cotidie facere et impendere non cessant et cum nullum bonum irremuneratum debeat pertransire Ego in remunerationem predictorum do trado concedo et inperpetuum quitto dictis religiosis donatione irreuocabili facta inter uiuos domum quandam cum eius manso et pertinenciis sitam Dyuioni in uico es Anffroiz iuxta Portam Nouam iuxta domus Odonis Dyienot et iuxta mansum Esbrardi le Rascher item omnia bona mea mobilia et immobilia que nunc habeo et sum in futurum habiturus ubicumque poterunt inueniri de quibus omnibus et singulis me penitus [] Sigillum curie Burgundie [] Actum in preseneia Hugonis de Molins notarii Dyuionensis magistri Hugonis Fanteelli et Laurencii clerici []