Charter Document - 05300100
| Charter Number: | 05300100 |
|---|---|
| Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Purchase |
| Date: | 1285 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] Ego Beleta filia quondam Iohannis Pontrelli de Coicheyo [] uendo [] uiro religioso fratri Geruasio humili priori de Marcennayo quatuor petias terre continentes circiter quatuor iornalia sitas in finagio de Coicheyo due ex ipsis ubi dicitur es Arbues una iuxta uineam heredum au Boneret et iuxta terram Uieneti filii Mileti de Argilleyo alia iuxta terram Heluyde filia quondam Perroti au Menuet terra ubi dicitur en Corcellotes iuxta terram Simonis Coignot hinc et inde quarta ubi dicitur es Crais de Fontanis melius iuxta terram Arneri le Cueleret et iuxta terram liberorum de Cuelle quictam pro uno denario censuali et decima ab omni onere seruitutis Hanc autem presentem uenditionem facio precio septem librarum et decem solidorum Uiennensium de quibus me teneo integre pro pagato [] Hec autem omnia supradicta ego Perellus Masthere maritus dicte Belete uolo laudo [] curie domini ducis Burgundie [] Actum in presentia Hugonis de Molinis notarii Diuionensis Haymonis cantarii et Pegnini pelliparii []
