Charter Document - 05300098

Charter Document - 05300098


Charter Number: 05300098
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1284 - 1285
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Uniuensis presentes [] litteras inspecturis Ego Iohannes de Uergeyo senescallus Burgundie et dominus Mirabelli miles [] quod per inquisitionem diligentem quam de iure quod uiri religiosi [] in terciis Mirabelli feci fieri mihi constat quod terre tocius finagii Mirabelli sunt ab antiquo et esse debent terciabiles ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis exceptis terciis inferius designatis uidelicet terciis territoriorum de Forest de Praceaus de Montrocois de Deuelle de Cheuigny Item in aliis territoriis dicti finagii sunt a terciis libere terre domini Mirabellis prioris dicti loci et hominum suorum domini Iohannis de Auanna domini Petri de Dambrone domini Marcelli de Dambrone domini Petri de Chanconnayo domine Danceens domini Petri de Sancto Sequano domini Hugonis de Chugis templariorum militum de Branc domini Odonis de Mirabello militum de Renauis domini Guillelmi Chaperon Iohannis de Boans domine Rosete Ualonis de Porta castellani Ebrardi condam prepositi Michaelis condam prepositi Huonis de Martey Girardi Petri Surdi Hugonis Goyot Petri Comte domicellorum in bosco Arnoul domine Brune Cum autem uiri religiosi frater Girardus abbas et conuentus ecclesie mihi dederint et concesserint fructus dictarum terciarum percipiendos et habendos ad uitam meam solum modo ego promitto dictis abbati et conuentui exigere seu exigi facere anno quolibet et leuare nomine dictorum abbatis et conuentus integraliter dictas tercias et earundem fructus toto tempore uite mee pro dictis aut terciis et decimis exigendis et leuandis ego uel mandatum meum et dicti abbas et conuentus uel mandatum ipsorum ponemus singulis annis ante messes et instituemus seruientes communes ydoneos et fideles qui iurabunt mihi et dictis abbati et conuentui uel mandatis nostris quod decimas et tercias in dicta uilla Mirabelli et alibi extra uillam ab illis qui ibidem non afferunt blada sua cum integritate exigent percipient et leuabunt et mihi tercias deliberabunt quamdiu uixero et decimas deliberabunt abbati et conuentui memoratis De mercede autem seruientium si decime plus ualeant quam tercie soluent dicti abbas et conuentus secundum quod decime plus ualebunt Si uero tercie plus ualeant ego soluam secundum quod plus ualebunt Obligo quod de heredibus et successoribus meis illum uel illos qui pro tempore fuerit et fuerint dominus uel domini Mirabelli ad hoc quod ipsi curent et faciant quod omnes illi qui in finagio supradicto aliquas terras excolent in futurum soluant et reddant decimas abbati et conuentui supradictis et eorum successoribus imperpetuum et tercias postquam de terris superius designatis in uilla de Mirabello et alibi extra pro ut superius est expressum Et uolo quod ad hoc faciendum dicti heredes et successores mei per iudicem secularem uel per censuram ecclesiasticam si necesse fuerit compellantur uolo insuper et precipio quod quicumque pro tempore fuerit imperpetuum prepositus Mirabelli iuret quod dictas tercias et decimas cum integritate soluere et reddere faciet abbati et conuentui memoratis illos qui non soluent ad requisitionem dicti abbatis et conuentus uel ipsorum mandati super hoc compellando Post decessum autem meum dicte tercie ad dictam ecclesiam Sancti Stephani predicte reuertentur absque proprietate uel sasina aliqua a meis heredibus uel aliquo alio in predictis terciis reclamanda Hec autem omnia et singula supradicta promitto per iuramentum meum ad sancta Dei euangelia prestitum corporale me seruaturus et ad impleturus pro ut superius sunt expressa In cuius rei testimonium litteris istis sigillum meum duxi apponi Datum et actum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto mense marcio