Charter Document - 05300085
| Charter Number: | 05300085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1283 - 1284 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos frater Girardus permissione diuina abbas ecclesie Sancti Stephani Diuionensis totusque eiusdem loci conuentus Lingonensis dyocesis [] quod cum dominus Iohannes dictus de Thart miles pro remedio anime sue et uxoris sue uidelicet domine Eustacie nec non et antecessorum dederit et concessit in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Beati Petri de Thart ac eidem perpetuo garantire promisit contra omnes essartum suum integrale situm apud Thart castrum quod essartum dicitur insula bonorum hominum sicut se magister ab essarto Pisciculi usque ad rippariam pro anniuersario suo uxoris sue et antecessorum suorum annis singulis in predicta ecclesia de Thart perpetuo celebrando uidelicet die Iouis post Purificationem beate Marie quod predictum anniuersarium pro re superius data prior de Thart et eius successor qui fuit fuerit pro tempore celebrabit et faciet et ad hoc exequendum conuocabit tresdecim presbiteros cum totidem clericis qui habebunt plenariam refectionem de tribus ferculis uidelicet carnes salsas cum coquina carnes recentes et carnes assas panem et uinum sufficiens In fine uero mense habebit quilibet presbiterorum tresdecim denarios monete currentis pro tempore et quilibet clericorum tres ad hoc autem prandium dictum dominus de Thart uel successor suus qui fuerit domus loci pro tempore debent uocari se tercio Et si ipse uel successor suus ad prefatum anniuersarium die prefixa uenire non possent aut nollent tamen die illa sollempnizaretur anniuersarium superius memoratum uult etiam et precipit dictus dominus de Thart quod omnes leprosari parrochie de Thart accedant ad dictum prandium et quod habeant plenariam refectionem cum tribus denariis quos quilibet eorum habebit Item uult dictus dominus de Thart quod pauperibus dicti loci detur elemosina secundum quod dicto priori uidebitur expedire uult etiam et precipit dictus dominus de Thart quod dictus prior uel qui fuerit pro tempore in dicto Essarto suam habeat uel possit habere custodiam et quod de ipso possit facere terram arabilem seu uoluntatem suam quandocuncque seu uiderit expedire Et hec facta sunt salua iusticia dicto domino et suis successoribus retenta et parchia Confitetur etiam et recognoscit dictus dominus de Thart quod tenet in purum et proprium allodium de Maigneio essartum superius nominatum Et omnia et singula superius diuisa tenemur et promittimus bona fide teneri facere adimpleri et inuiolabiliter et perpetuo obseruari a dicto priore et successoribus suis obligantes ad hoc specialiter et expresse dictum priorem et eius successores et omnia bona dicti prioratus mobilia et immobilia ecclesiastica et mondana In cuius rei testimonium litteris istis sigilla nostra duximus apponenda Datum et actum in capitulo nostro anno Domini M[CC] octogesimo tercio mense ianuario
