Charter Document - 05300081
Charter Number: | 05300081 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1283 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] Nos Ysabellis relicta Andree dicti Pahuot Heluydys Sibilla Perroneta sorores filie dicti Ysabellis et quondam dicti Andree [] uendimus et concessimus magistro Stephano de Iancigneyo fysico Dyuionensi pro se et eius heredibus ac omnibus in hoc ab ipso causam habentibus in hereditatem perpetuam uiginti solidos monete Uiennensis censuales et de annuo et perpetuo redditu Quam uendicionem fecimus precio decem librarum Uiennensium de quibus [] Quos uiginti solidos Uiennensium [] assedimus super totam domum nostram et super mansum retro situm et super mansum et omnes pertinencias ipsius domus [] Que omnia et singula supradicta nos Ysabellis Heluydis Sibilla Perroneta liberi dictorum Andree et Ysabellis laudamus et tenemus ac obseruare perpetuo promittimus iuramento [] In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum curie ducis Burgundie rogauimus apponi [] Actum in presentia Hugonis de Cabilone [] Hugoneti de Iancigueio Nicholay de Couieto clerici []