Charter Document - 05300072
Charter Number: | 05300072 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Will |
Date: | 1283 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem MCC octogesimo mense maii Ego Iohannes miles dictus de Thar notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego Deum habens pre oculis pro remedio anime mee et uxoris mee uidelicet domine Euthachye nec non antecessorum meorum ad hec non coactus do concedo et offero in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Beati Petri de Thar meum essartum integrale situm apud Thar caustrum quod unquam essartum dicitur Insula Bonorum Hominum sicut se gerit ab essarto Pisciculi usque ad ripariam pro anniuersario meo uxoris mee et antecessorum meorum annis singulis in predicta ecclesia de Thar perpetuo celebrando uidelicet die Iouis post Purificationem beate Marie quod predictum anniuersarium pro re superius data prior de Thar et successor eius qui fuerit pro tempore celebrabit et faciet Et ad hexequendum conuocabit tresdecim presbiteros cum totidem clericis qui habebunt plenariam refectionem de tribus ferculis uidelicet carnes salsas cum coquina carnes recentes et carnes assas panem et uinum sufficiens in fine uero mense habebit quilibet presbiterorum tresdecim denarios monete currentis pro tempore et quilibet clericorum tres ad hoc autem prandium ego uel meus successor qui fuerit dominus loci pro tempore debemus uocari me tercio et si ego uel successor meus ad prefatum anniuersarium die prefixa uenire non possemus uel nollemus nichillominus tamen die illa sollempnizaretur anniuersarium superius memoratum Uolo etiam et precipio quod omnes leprosi parrochie de Thar accedant ad dictum prandium et quod habeant plenariam refectionem cum tribus denariis quos quilibet eorum habebit Uolo etiam quod pauperibus dicti loci detur elemosina secundum quod dicto priori uidebitur expedire Et per has conuentiones a dicto priore uel successore eius faciendas de dicto essarto dictum priorem pro se et suis successoribus per tradicionem presencium corporaliter inuestio et in ueram possessionem ac uacuam mitto Promittens per stipulationem firmam et sollempnem et per iuramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictum essartum garantire dicto priori et eius successoribus perpetuo contra omnes in omni curia et extra cum propriis sumptibus meis et expensis et in nullo per me uel per alium contraire decetero tacite uel expresse Uolo etiam et precipio quod dictus prior uel qui fuerit pro tempore in dicto essarto suam habeat uel possit habere custodiam et quod de ipso possit facere terram arabilem uel uoluntatem suam quamcuncque sibi uiderit expedire et hec facta sunt salua perchia et iusticia nobis retenta Confiteor eciam et recognosco quod ego teneo in purum et perpetuum allodium de Maigneio essartum superius nominatum In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi Actum et datum apud Thar caustrum anno et mense predictis