Charter Document - 05300068

Charter Document - 05300068


Charter Number: 05300068
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Will
Date: 1283 - 1284
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem MCC octogesimo tercio mense iannuario Ego Iohannes dominus de Thar miles [] quod ego in infirmitate corporis mei detentus tamen per Dei gratiam in bona et sana memoria adhuc existens nolens decedere intestatus testamentum meum facio de rebus et bonis meis dispono et meam ultimam uoluntatem solam et unicam omnia altera reuocata si aliquam feci ordino in hunc modum In primis heredes meos instituo illos qui mei successuri sunt ab incestato Ita tamen quod ipsi uel aliqui seu aliquis eorum ad diuisionem bonorum meorum non accedant et de eisdem bonis tam mobilibus quam immobilibus gaudere nequeant quousque debita et legata mea inferius scripta per manuse xequutorum meorum quos in presenti testamento nominabo persoluantur et clamores mei si qui sint pacificentur Preterea eligo sepulturam meam in cysmeterio beati Petri de Thar ante altare dicti loci et do et lego eidem ecclesie palefredum meum et somerum meum item do et lego priori dicti loci decem libras Uiennensium pro anniuersario meo et antecessorum meorum annuatim in dicta ecclesia faciendo duobus canonicis cum ipso morantibus cuilibet decem solidos item do et lego domino abbati Sancti Stephani Dyuionensis uiginti libras Uiennensium conuentui eiusdem loci decem libras Henrico an Fauconer uiginti libras Guillelmo Gaudillon uiginti libras dicto Champion decem libras Poinzcardo filio Regine de Thar decem libras pro equo suo Hugonino quoquo meo uiginti libras Fratribus Minoribus Dyuionensibus decem libras pro pietancia Fratribus Predicatoribus Dyuionensibus centum solidos pro pietancia pauperibus hospitalis beate Marie Dyuionensis sexaginta solidos pauperibus hospitalis Sancti Spiritus Dyuionensis sexaginta solidos hospitali diuitum Dyuionensis quadraginta solidos hospitali beate Marie Magdelene Dyuionensis quadraginta solidos domui leprosarie Dyuionensis quadraginta solidos hospitali Sancti Benigni Dyuionensis uiginti solidos Uienneto de quoquina mea centum solidos Demoingeto somelario meo decem libras Uienneto clerico uiginti solidos abbatisse et conuentui quindecim libras pro pietancia pauperibus domus Dei de Braachons centum solidos pro pietancia quos uolo distribui per manum magistrisse dicte domus item do et lego domui Sancti Anthonii de Maichia quadraginta solidos Nichole de domo in qua moror apud Dyuionem centum solidos Margarete domicelle uxoris mee quindecim libras Andree poterio meo de Thar et eius uxori centum solidos operi ecclesie capelle ducis Dyuionensis uiginti solidis conuentui Sancti Benigni Dyuionensis pro pietancia quadraginta solidos item do et lego monachis sancti loci de Maigneio quadraginta libras domino Guidoni de Thar fratri meo militi quadraginta libras Ysabelle filie sue decem libras domino Iohanni presbitero meo sexaginta solidos magistro Lamberto de Thar quindecim libras Demoingeto carpentario centum solidos Raymmondo decem libras Item uolo et precipio quod redditus ementur de quinquaginta et septem libris Uiennensium pro presbitero qui pro tempore celebrabit diuina ad altare ante quod ero sepultus seu positus pro remedio anime mee et antecessorum meorum item confiteor et assero quod nemus quod dicitur li Chaignoy et nemus quod dicitur li Charron sunt et esse debent de communi usagio hominum meorum de Thar et quod alii non habent nec habere debent in dictis nemoribus usagium uel solummodo homines supradicti Huius autem mei testamenti ultime uoluntatis mee et dispositionis rerum et bonorum meorum prout superius est expressum et diuisum exequutores meos instituo et facio dominum abbatem Sancti Stephani Dyuionensis supradictum dominum Iohannem de Mermellis dominum de Reneriis et dominum Guillelmum de Nulleyo milites quibus exequutoribus et cuilibet ipsorum si duo uel tres non possent aut nollent interesse do et concedo generalem plenam et liberam potestatem ac mandatum speciale omnia bona mea mobilia et immobilia quecumque sint et ubicumque occupandi distrahendi uendendi et alienandi et de eisdem tam in parte quam in toto suam omnimodam uoluntatem faciendi per se uel per mandatum dicti abbatis si dictus abbas non posset aut nollet interesse quocienscumque ipsi abbati placuerit pro predictis omnibus et singulis exequendis et prout idem abbas saluti anime mee melius uiderit expedire de quibus autem bonis nostris omnibus deuestio me et heredes meos et dictos exequutores meos et quemlibet ipsorum insolidum ac mandatum dicti abbatis per traditionem presenti instrumenti corporaliter inuestio de eisdem et in possessionem induco item in ipsos exequutores meos et quemlibet ipsorum ac mandatum dicti abbatis transffero omnes actiones quas habeo habere possum et debeo contra quascumque personas et omnia iura michi competencia Et uolo quod ipsi possint facere omnia quecumque ego facerem uel facere possem si uiuerem item uolo quod ipsi exequutores mei uel unus eorumdem predicta exequntur ad expensa bonorum meorum et quod ipsi uel aliquis eorumdem de dictis expensis uel de aliquo premissorum nec teneantur alicui reddere rationem seu computum sed credatur super predictis omnibus et singulis simplici uerbo ipsorum aut unius eorumdem Et si aliquid dubium uel aliqua dubia in hac presenti scriptura fuerit uel fuerint Uolo et precipio quod interpretationi et uoluntati predicti abbatis uel eius mandati sine contradictione stetur Et si forte aliquis uel aliqui de heredibus meis contra predicta uel aliqua predictorum uenire presumpserit uel presumpserint uolo et precipio quod ab omni successione mea penitus sit priuatus uel sint priuati et quod hereditas mea que ad ipsum seu ipsos iure successionis debet deuenire ad dominum seu dominos a quibus ipsam teneo infeodum deuoluatur dum tamen dictis exequutoribus meis uel alteri eorumdem sattisfaciant quibus pro portione ipsum contingente in bonis feodalibus de summa que in presenti testamento siue ultima uoluntate continetur Hanc autem meam ultimam uoluntatem et hoc meum testamentum uolo ualere iure ultime uoluntatis uel iure testamenti nuncupatui seu iure codicillorum si non ualent et secundum leges uolo ut ualeant secundum canonicas sanctiones et si non ualent ut testamentum uel ultima uoluntas uolo ut ualeant iure donationis facte inter uiuos aut alio iure quo melius ualere poterunt et fulciri In quorum omnium predictorum robur et testimonium huic presenti testamento sigillum curie domini ducis Burgundie rogaui supplicaui et obtinui apponi Et ad maiorem firmitatem sigillum meum presenti testamento apposui una cum sigillo curie supradicte in testimonium ueritatis Actum in presencia Hugonis de Cabilone notarii Dyuionensis magistri Lamberti de Thar domini Richardi curati de Arconceyo et prioris de Thar testium ad hoc uocatorum Anno et mense predictis