Charter Document - 05300066

Charter Document - 05300066


Charter Number: 05300066
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1282 - 1283
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] mense aprili ante Pasca Nos Guillelmus dictus Gerber et Ioannes frater eius liberi defuncti Ioannis Gerber de Rouura [] quod nos debemus magistro et fratribus domus Dei de Brochons et eius successoribus sex quarteranchias bladi frumenti et auene per medium ad mensuram Diuionis annui redditus in festo beati Remigii quas prefatus Ioannes cuius sumus heredes dedit et legauit in ultima uoluntate sua pro remedio anime sue fratribus et magistro supradictis quas quidem sex quarteranchias dicti bladi promittimus et tenemur per iuramenta [] et eas assedimus et assignamus eisdem magistro et fratribus et eorum successoribus super partem nostram decime de Champaufroit et quia per longum tempus indicta solutione cessauerimus in preiuditium dictorum magistri et fratrum non modicum nos ratione arreragiarum dicte solutionis in quibus eisdem tenebamur quittamus penitus et absoluimus ipsos magistrum et fratres ac eorum successores de omnibus actionibus et rationibus in quibus ipsi nobis possunt uel debent tenere de cetero aut umquam potuerunt teneri tam ratione unius parsotular in quo assedebamus ipsos magistrum et fratres nobis teneri annui redditus quam qualibet alia ratione promittentes per prestitum iuramentum contra predicta de cetero non uenire uolentesque nos compelli [] Actum in presentia Hugonis de Cabro [] Moriseti de Mirabello clerici et domini Odonis militis []