Charter Document - 05300062

Charter Document - 05300062


Charter Number: 05300062
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1282 - 1283
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] mense februarii Ego Iohannes dictus Taupins de Baisseio filius defuncti domini Hugonis Taupin militis [] cum discordia uerteretur quondam inter uiros religiosos abbatem et conuentum [] ex una parte et dictum patrem meum ex altera uidelicet super positione illa quam dicti abbas et conuentus dicebant se debere percipere annuatim super terciis de Baisseyo dicto patre meo dicente dictam positionem non esse tantam quantam dicti abbas [] asserebant Tandem inter nos concordatio extitit in hunc modum quod dicti abbas [] dicto patri meo dictam portionem et quicquid uiris habebant et habere poterant uel debebant in dictis terciis perpetuo quictauerunt pro quatuor eminis auene ad mansuram Dyuionensem reddendis ab eodem patre meo et suis dictis abbati [] singulis annis imperpetuum apud Dyuionem in eorum ecclesia Sancti Stephani quas quidem quatuor eminas auene predictas dictus pater meus dictis abbati conuentui et eorum successoribus assedit et assignauit super totum gaaingnagium suum de Baisseyo Item et super omnia bona mobilia et immobilia que habebat habere poterat et debebat quoquomodo in uilla finagiis et territoriis de Baisseyo uidelicet in hominibus domibus mansis terris pratis aquis aquarum deuorsibus tailliis corueris furnis molindinis prestaturis iustitia dominio reditibus exercitibus terciis decimis costumis et commodis omnibus aliis quibuscumque sub quocumque nomine censeantur Quam uero concordiam et omnes conuentiones predictas inter easdem litteras laudo concedo confirmo et approbo penitus per iuramentum meum [] sub obligatione bonorum meorum omnium predicta omnia et singula inter eos concordata et habita firmiter tenere adimplere et inuiolabiliter et perpetuo obseruare et in nullo per me uel per alium contraire decetero tacite uel expresse [] Actum in presentia Hugonini de Cabilone [] Griffonis dicti Pellrini et [] Guiotti de Asneriis []