Charter Document - 05300057

Charter Document - 05300057


Charter Number: 05300057
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1282
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] mense octobri Ego Hugoninus filius Iohannis de Aubigneyo domicellus [] uendo [] et in francum allodium absque aliquo onere cuiuslibet seruitutis uiro religioso et honesto fratri Geruasio humili priori de Marcegnayo in Monte et successoribus suis quinque sextarios et tres pinctas uini puri mustalis annui redditus tempore uindennarium in quibus mihi tenentur Micheletus dictus li Sordeaulx de Coicheyo Iohannes frater eius liberique heredes Haymonis fratris quondam dictorum Michaelis et Iohannis super quandam domum et mansum eiusdem sitam apud Coicheyum ante forteranciam iuxta uineam Iohannetti Genart ex una parte et iuxta manson dicti Clemencerot ex altera Quam uendicionem feci precio quadraginta solidorum Uiennensium [] Obligando propter hoc specialiter et expresse quandam opatam uinee sitam in finagio Coicheyo scilicet en Sampaigne iuxta uineam Iohanneti clerici ex una parte et uineam eiusdem fratris et iuxta uineam abbatis et conuentus Sancti Benigni Diuionensis ex altera et uolo me compelli [] sigillum curie Burgundie [] Actum in presentia Hugonis de Cabilone [] Ponceti de Blaiseyo domicelli et Benigni de Braachons