Charter Document - 05300044
Charter Number: | 05300044 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Iohannes curatus de Fontanis presbiter notum facio quod cum uiri religiosi frater Girardus abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis michi dederint et concesserint ad uitam meam tantum modo domum quandam que fuit Iohannis dicti Uerinx clerici cum manso ipsius prout de uico in uicum se importat item domum et mansum que fuerunt dicti Motot et qua omnia sita sunt Dyuione in uico beati Michaelis ubi diciter en la Tonnelerie iuxta domum Alardetti dicti Bichet ex una parte et iuxta domum relicte Thome dicti Gontier et altera Confiteor et affero quod post decessum meum statum predicta omnia ad dictos abbatem et conuentum pacifice reuertentur In quorum omnium robur et testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie et magistri Petri decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui et rogaui apponi Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secunde mense iulio