Charter Document - 05300038

Charter Document - 05300038


Charter Number: 05300038
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1282
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis presentes litteras inspecturis nos Hugo dictus Maignieus de Uarrenges et Tyceneta eius uxor notum facimus quod nos sponte prouide considerata utilitate nostra accensauimus seu ad censam accepimus et retinuimus a religiosis uiris abbate et conuentu Sancti Stephani Dyuionensis a festo bonorum apostolorum Philippi et Iacobi proximo uenturo usque ad duodecim annos proximos continue subsequentes et uenturos totam terram arabilem quam ipsi religiosi habent et habere possunt et debent in finagiis et territoriis de Uarrenges pro nouem eminis bladi per medium frumenti receptibilis et auene ad mensuram Dyuionensem quas tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto per iuramenta nostra [] reddere soluere et deliberare dictis religiosis uel eorum mandato in grenariis dictorum religiosorum apud Dyuionem annis singulis ad predictam mensuram nostris propriis sumptibus et expensis terminis sit statutis uidelicet in festo beati Remigii quod erit anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio nouem eminas bladi supradicti et sit quolibet anno de predictis duodecim annis in festo beati Remigii nouem eminas dicti bladi ad mensuram predictam Et si in solutionibus predictis uel earum aliqua quod absit deficeremus omnia dampna expensa missiones costamenta et interresse que et quas predicti religiosi incurrerint fecerint et sustinerint pro dicto blado recuperando uel pro parte ipsius tenemur et promittimus eisdem integraliter restaurare Et super hoc eisdem uel alteri ipsorum credere suo solo simplici uerbo sine alia probatione Pro quibus solutionibus melius faciendis et adimplendis ponimus tradimus obligamus et deliberamus in manibus dictorum religiorum quamdam petiam terre arabilis mouentem de capite mei Tyetenete predicte cum quadam petia prati similiter mouente de capite mei que omnia sita sunt in finagio de Uarrenges dicta terra in loco ubi dicitur en la Palle iuxta terram Iohannis Boudier ex una parte et iuxta terram Sybille relicte dicti Estiuaul ex altera quod pratum situm est in pratia de Uarrenges in loco ubi dicitur en Espaillart iuxta pratum dictorum religiorum hinc inde Ita tamen quod quocienscumque in solutionibus dicti bladi modo predicto faciendo quod absit defecerimus quod ipsi religiosi per se uel per mandatum suum auctoritate sua propria et sine clamore alicuius curia ad predictos terram et pratum recurrerat et recurrere possint et debeant et uenditionem siquam de predictis facere contigerit laudare et emptori seu emptoribus garantire tenemur et promittimus et de denariis inde peruenientibus sibi satisfaciant competentur Quasquidem terras superius nominatas in bono statu tenere tenemur et promittimus per totum terminum supradictum et ipsas fumigare et excolere bene et fideliter bona fide Quas mentiones tenemur et promittimus per iam nostrum prestitum iuramentum per totum terminum ad implere et in nullo contraire decetero per nos uel per alios tacite uel expresse Renunciantes in hoc facto exceptioni doli mali et lesionis in factum deceptioni in aliquo conditioni sine causa fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto et omnibus aliis exceptionibus tocius iuris canonici et ciuilis In quorum omnium robur et testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie et Diuionis Petri decani Christianitis Dyuionensis [] ad preces et requisitionem dictorum Hugonis et eius uxor sigilla nostra presentibus litteris duximus Datum anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo mense aprilis