Charter Document - 05300029
Charter Number: | 05300029 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1281 - 1282 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] mense febrarii Nos Hugonettus dictus Sarron de Custigneio et Bona uxor eius [] quod nos et Iacobus Albencus Agneleta et Adelina liberi nostri quandiu uixerimus et ipsi liberi nostri uixerint et superuiuentes aut superuiuens ex nobis ex ipsis sumus et esse debemus homines religiosorum uirorum abbatis et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis et quod quandiu nos et dicti liberi nostri uel superuiuentes aut superuiuens ex nobis et ex ipsis uixemus tenemur quilibet nostrum insolidum dictis abbati et conuentui uel eorum mandato reddere uel soluere annuatim de cetero nomine taillie in festo beati Remigii quindecim solidos monete currentis pro tempore nec plus nomine taillie annuatim a nobis exigere possunt saluis dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie iusticia et dominio et personis et rebus nostris et dictorum liberorum nostrorum quibuscumque post autem uero decessum nostrorum liberorum heredes et successores nostri erunt dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie taillabiles et explectabiles alte uel basse ad uoluntatem dictorum abbatis et conuentus quas conuentiones promittimus quilibet nostrum insolidum per iuramenta nostra corporaliter super sancta Dei euangelia prestita tenere et inuiolabiliter obseruare et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse dictos liberos et heredes nostros et bona omnia mobilia et immobilia presentia et futura ad hoc specialiter obligantes uolontes nos compelli ad premissorum obseruantiam quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc suponimus nos et liberos nostros et heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus apponi Actum in presentia Boneti [] Andree de Cutigneio domicelli et Iacobi maioris de Custineio testium ad hoc uocatorum []