Charter Document - 05300027

Charter Document - 05300027


Charter Number: 05300027
Cartulary Title: L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 1281
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine [] mense nouembris Ego Aymoninas filius defuncti Uillermi filii defuncti prepositi Uion de Pontoille [] uendo [] domum quandam cum eius fundo manso et pertinentiis sitam Dyuione au Pautaz ante monasterium Fratrum Minorum Dyuionis iuxta domum apothecariorum et iuxta mansum qui dicitur Cimiterium Sancti Benigni Dyuionensis precio sexaginta et quinque librarum Uiennensium de quibus a dictis emptoribus per manum domini Renaudi cellerarii dicte ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis meum recepi integrum pagamentum in pecunia numerata quare dedicta domo manso et pertinentiis eius me penitus deuestiens et dictos emptores per manum dicti Renaudi corporaliter inuestiui et teneor et promitto per iuramentum [] liberam et quittam pro una libra cere censuali soluende capelle Beati Benigni de Castro dictis emptoribus [] Has autem uenditionem quittationem solutiotionem et inuestituram predictas ego Perrinus prepositus de Uauges uolo laudo concedo et confirmo et approbo et quicquid iuris habeo habere possum et debeo in predicta domo fundo manso et pertinentiis eorum cedo concedo dictis emptoribus [] Actum in presentia Boneti et Griffonis dicti Pelerin et Perrelli dicti Pigaret de Longo Uico []