Charter Document - 05300025
Charter Number: | 05300025 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Freedom |
Date: | 1281 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine [] mensis augusti Ego Iohannes dictus Moreaus maior de Uilla subtus Geureyum [] quod cum domini mei karissimi abbas et conuentus ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro servitiis eis a me impensis et pro centum libris Uiennensium quas eis cedi et solui in numerata pecunia me ad franchiasi auerint imperpetuum a taillia et qualibet alia et in cum domini franchisia in hereditatem perpetuam maioriam de Uilla subtus Geureyum concesserint atque dederint confiteor et assero quod in hiis actum est inter me et dictos abbatem et conuentum quod primogenitus filius meus superstes in uno manso quo maneo sito apud Uillam subtus Geureyum iuxta domum et mansum Stephani fratris mei ex una parte et iuxta mansum Aymonini filii Iohannis a Lescuyer ex altera tenebit et habebit dictam franchisiam et etiam maioriam Ceteri aut filii quamdiu in eodem manso insimul ad unum ignem et panem non partiti in aliquo nec diuisi commorabuntur eandem franchisiam habebunt partiti aut et diuisi in dicto manso uel extra erunt Eis et ecclesie ipsorum tailliabiles et expectabiles sicuti alii homines de Uilla subtus Geureyum Et sit fiet imperpetuum de herede in heredem si dictus primogenitus superstes sit ydoneus ad faciendum officium maiore supradicte Si uero non esset ydoneus et abbas Sancti Stephani qui pro tempore fuerit poterit ipsum amouere a predicta maioria et nichilominus eidem amoto predicta franchisia remanebit Succedentes aut in premisso amoto uel amotis taliter quo ydonei fuerint per totam maioriam recuperare et habere poterunt et debebunt Saluis dictis abbati et conuentui et eorum ecclesie in dicto manso et personis predictis magna iusticia et parua uxor autem dicti Morelli quamdiu uixerit habebit franchisiam supradictam In quorum testimonium litteris istis sigillum curie domini ducis Burgundie supplicaui et obtinui apponi Actum in presentia Boneti notarii Diuionensis Rudulphi Lathomi et Billonis famuli []