Charter Document - 05300020
Charter Number: | 05300020 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1281 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem MCC ducentesimo octogesimo primo mense maio ego Gilleta de Malliens filia quondam Ebrardi prepositi de Mirabello [] laude et assensu Enaudeti mariti mei uendo [] domino Stephano priori de Thart et suis successoribus nomine prioratus de Thart quicquid uiris et rationis habeo seu habere possum et debeo in decimis grossis et minutis omnium camporum roturarum de Malliens sitorum super aquam que dicitur li Biertre sicut in longitudine et latitudine se important et se extendunt ab aqua que dicitur li Biertre usque ad salices domini Guidonis militis precio triginta solidorum Uiennensium de quibus [] Actum in presentia Lamberti eiusdem curie apud Sanctum Iohannem notarii et Hugonis dicti le Bau de Malliens et Perrini dicti militis de Thart et Hodeti dicti Prechetaux de Granges []