Charter Document - 05300001
Charter Number: | 05300001 |
---|---|
Cartulary Title: | L'Organisation financière de la Bourgogne sous Philippe le Hardi et chartes de l'abbaye de Saint-Étienne de 1280 à 1285. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen anno incarnationis eiusdem MCC octogesimo mensi aprilis Nos Amelineta et Iuhanneta sorores filie quondam Galteri de Soorans et ego Guillermus dictus le Riche clericus de Genleio maritus dicte Amelinete et ego Thomas dictus li Cheurex de Foufrans Marmis dicte Iuhannete notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod com nobilis uir dominus Iohannes dominus de Thart miles concessit nobis quamdiu uoluerit quod nos a nostris locis seu mansionibus teneamus et habeamus apud Thart totum mansum qui fuit Falemperi de Thart castello clerici defuncti com omnibus pertinenciis dicti mansi pro redditu et censu dicti mansi et pertinenciarum quilibet anno domino de Thart sicuti alii homines de Thart persoluendis nos promittimus per sacramenta nostra pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus super sancta Dei evangelia corporaliter prestita quod quotienscumque a domino de Thart seu a mandato ipsius nos seu nostri heredes requisiti fuerimus ibimus apud Thart commorari sin autem uolumus et concedimus quod dominus de Thart ex nunc de dicto manso et omnibus pertinenciis uoluntatem suam faciat et ad opus suum retineat uel cuicumque uoluerit tribuat absque reclamatione seu aliqua calumpnia nostri et heredum nostrorum Renunciantes in hoc facto quilibet in solidum et pro toto per sacramenta nostra exceptioni minoris etatis et auerie exceptioni mali doli lesionis in factum et circonuentionis in aliquo fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio tocius iuris cononici et ciuilis Uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et heredes nostros et omnia bona nostra In cuius rei testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presencia Lamberti eiusdem curie apud Sanctum Iohannem notarii et domini Richardi curati de Arconceio et Guillermini dicti Gandillum domicelli de Plouvot testium ad hoc specialiter uocatorum Anno et mense predictis