Charter Document - 05291025
Charter Number: | 05291025 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Nos Petrus abbas et conuentus Sancti Stephani Diuionensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod Uerricus de Auxona de omnibus debitis et querelis quibus ecclesia nostra eidem tenebatur tam in capite quam in membro nos et ecclesiam nostram penitus acquittauit preterea octo modios uini quos ecclesia nostra eidem reddere tenebatur annuatim et omnia que apud Janleium Uerranges et Saulon de possessionibus et rebus ecclesie nostre possidebat et habebat tam in hominibus quam in reditibus molendinis terris et patris que a Stephano quondam abbate et conuentu nostro pro sexcentis et quinquaginta libris Stephanensium titulo pignoris obligata tenebat nobis et ecclesie nostre resignauit et in omnibus et per omnia similiter acquittauit nos uero pro huiusmodi acquittatione dedimus et concessimus eidem Uerrico et heredibus suis quicquid habebamus apud Uilote et Crissey in omnibus commodis et quatuor falcatas prati apud Janleium in Bruel et in Maubiez et uineas quas Petrus abbas noster emit ab abbate et conuentu Tulley uidelicet unum iornale in Bergis et quatuor iornalia in Combis iure hereditario possidenda et pro remedio anime sue et antecessorum suorum anniuersarium celebrabimus annuatim in crastino inuentionis Sancti Stephani et ipsa die conuentus noster procurabitur de uiginti solidis in furno Sancti Petri annuatim percipiendis In cuius rei testimonium sigillorum nostrorum munimine presentem paginam roboramus Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo