Charter Document - 05290084
Charter Number: | 05290084 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense nouembri nos Jacobus dictus Rauentaus de Aquedictu et Perronata eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendimus concedimus et quittamus in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis duas pecias terre arabilis sitas in finagio de Cutigneio ubi dicitur en Amoiche una scilicet terram Johannis dicti Niot ex una parte et iuxta terram Renaudi dicti Bouerat ex altera et alia uero iuxta terram Dominici Seigneal ex una parte et iuxta terram Perroneti clerici filii Thierrici Arsaude ex altera precio quatuor librarum Uiennensium de quibus a dictis emptoribus recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata Propter quod de dictis duabus peciis terre nos omnino deuestientes dictos emptores pro se et suis successoribus corporaliter inuestimus Quare tenemur et promittimus et quilibet insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictas duas pecias terre quittas et liberas pro decima et tertiis garantire dictis emptoribus et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et onus litis in nos pro eis suscipere quam cito et quociens super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde modis omnibus conseruare indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos et per alios tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte uenditionis legitime non facte exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni ultra dimidiam iusti pretii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonensi et domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie supplicauimus et obtinuimus apponi et nos archidiaconus et decanus predicti ad preces et requisitionem dictorum Jacobi et Perronete sigilla nostra presentibus litteris apposuimus in robur et testimonium ueritatis Actum anno et mense predictis