Charter Document - 05290083

Charter Document - 05290083


Charter Number: 05290083
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense nouembri ego Acelina filia Galteri de Crimolois et ego Johannes filius eius de Guifrido de Sancto Stephano primo marito suo et ego Guillelmus filius eius Johanne Guillier secundo marito suo notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concedimus et quittamus in hereditatem perpetuam Moneto de Crimolois filio defuncti Johannis de Chemino duas pecias terre arabilis contiguas sitas in finagio de Crimolois ubi dicitur en Assart Motot una scilicet libera pro decima sita iuxta terram Johannis de Abergamento et alia libera pro decima et tertiis iuxta terram hospitalis Iherosolimitani precio centum et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto emptore solutionem integram recepimus et habuimus in numerata pecunia propter quod de dictis duabus peciis terre nos omnino deuestientes dictum emptorem pro se et suis heredibus corporaliter inuestimus Uenditionem autem quittationem solutionem et inuestituram predictasego Bartholomeus de Maigneio clericus maritus dicte Aceline uolo laudo et approbo et eas de uoluntate mea confiteor esse factas Insuper nos Acelina Johannes Guillelmus et Bartholomeus predicti tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictas duas pecias terre quittas et liberas modo premisso garantire dicto emptori et eius heredibus perpetuo contra omnes et in omni curia propriis nostris sumptibus et onus litis in nos pro eis suscipere quam cito et quociens super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde modis omnibus conseruare indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire per nos uel per alios de cetero tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti prestiti integre non habiti ac deceptioni ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etati minori tutele et auerie omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum omnium testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Galteri de Crimolois Uiardi de Demois et Michaelis le Boirelier testium ad hoc uocatarum anno et mense predictis