Charter Document - 05290082

Charter Document - 05290082


Charter Number: 05290082
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense septembri ego Johannes de Uilla subtus Genreium filius defuncti domini Guillermi de Uilla subtus Genreium militis in mea libera potestate et omnino mei iuris existens notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine ui et metu et sine circumuentione aliqua titulo pure perpetue legitime ac irreuocabilis uenditionis uendo concedo et quicto in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis pro eis et eorum successoribus ea omnia que inferius annotantur uidelicet quandam peciam terre arabilis que fuit Perreneii Alagoillie continentem circiter dimidium iornale sitam in finagio de Uilla ubi dicitur en Inueseram iuxta terram Perreni Pillier ex una parte et iuxta terram que fuit Chaucart ex altera item medietatem illius pecie terre que fuit Chaucart continentis circiter dimidium iornale site prope grangiam meam iuxta terram meam item quandam peciam prati continentem circiter secturam et dimidiam subtus sitam inter pratum Perreli de Uilla domicelli et pratum domini Petri Chelot presbiteri item quandam peciam terre continentem iornale et dimidium sitam supra pratum predictum en Inuesera inter terram Henrici filii Richardi Bocidam et terram meam item quandam peciam terre que fuit Chaucart continentem circiter dimidium iornale sitam inter terram meam et terram predicti Henrici prout se ingerit usque ad cheminium item quandam peciam terre continentem dimidium iornale sitam subtus clausum militum inter terram Perreli filii domini Gillonis militis et terram meam item et duas pecias terre continentes unum iornale sitas ultra la Perrele inter terram meam et terram Perreli filii domini Gillonis que omnia supradicta erant et mouebant de feodo predictorum abbatis et conuentus Quam uenditionem feci predictis abbati et conuentui precio scilicet duodecim librarum Uiennensium de quibus ab ipsis plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata propter quod de predictis omnibus et singulis ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum pro eis et eorum successoribus corporaliter inuestuum Quare teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predicta omnia et singula in presenti uenditione contenta garantire predictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis meis sumptibus et onus litis in me pro eis suscipere quam cito et quociens super hoc fuero requisitus sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite uel expresse Hoc saluo quod domina Beatrix matricera mea tenebit in dotalicium quandiu uixerit solummodo medietatem prati supradicti et medietatem terre predicte que fuit Chaucart et peciam terre que fuit Alagoillie et peciam terre que Templariorum Hanc autem uenditionem et omnes circumuentiones predictas ego Jacquetta filia Alaydis de Uilla subtus Genreium defuncte sororis quondam dicti Johannis laudo uolo et concedo et ratas et firmas habeo et promitto in perpetuum habere iuramento meo super sancta Dei euangelia prestito corporali et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite uel expresse ratione minoris etatis uel reuocationis ad partem seu iuris alterius uel in alio qualicumque Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti nos Johannes et Jacquetta predicti exceptioni dicte uenditionis legitime non facte exceptioni dicti precii integre non habiti ac deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum etati minori omni tutele et auerie omni consuetudini et statuto loci et patrie et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie et per curiam archidiaconi quorum iurisdictionibus quo ad hec supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie ducis et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonensi supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis et Johannis Morelli de Uilla subtus Genreium et Lambelotti de Longa Curia et magistri Hugonis Fautrelli de Diuione clerici et Robini de Clinchamp testium ad hoc uocatorum anno et mense predictis