Charter Document - 05290081
Charter Number: | 05290081 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Lunar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Lingonensis salutem in Domino Noueritis quod in nostra presentia propter hoc personaliter constitutus Johannes de Escrinia ciuis Lingonensis recognouit et confessus fuit coram nobis se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam religiosis uiris abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis uiginti solidos Uiennensium censuales pro remedio anime Guidonis quondam filii ipsius Johannis et antecessorum suorum et pro anniuersario ipsius Guidonis singulis annis apud Diuionem in ecclesia Sancti Stephani a dictis religiosis faciendo quos uiginti solidos dictus Johannes emit et dicit a Guillermo dicto lou Glout de Diuione carnifice et quos uiginti solidos Uiennensium censuales dictus Guillermus assedit et assignauit dicto Johanni ut dicitur super quamdam domum ipsius Guillermi sitam Diuioni in Burgo juxta domum Gylete filie Pariseti dicti de Barra ex una parte et domum Guillermete relicte Roberti dicti de Castellione quondam ex altera quos uiginti solidos ille qui possidet uel qui possidebit imposterum dictam domum tenetur soluere ut dicitur dictis religiosis singulis annis mense octobri et de predictis uiginti solidis et de omni jure proprietatis et possessionis quod dictus Johannes habebat et habere poterat in dictis uiginti solidis et assignatione dicte domus se dictus Johannes coram nobis deuestiuit et dictos religiosos per presentes litteras inuestiuit et omne jus et omnem actionem quod et quam habebat idem Johannes in dictis uiginti solidis in assignatione dicte domus et contra possessores dicte domus dictis religiosis cessit coram nobis promittens dictus Johannis per fidem suam in manu nostra corporaliter prestita se dictam donationem et concessionem ratam et firmam imperpetuum habere et inuiolabiliter obseruare nec in aliquo de cetero contrauenire per se siue per alium tacite uel expresse In cuius rei testimonium ad requisitionem predicti Johannis presentibus litteris sigillum curie Lingonensis duximus apponendum Datum et actum die lune post festum apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto