Charter Document - 05290080

Charter Document - 05290080


Charter Number: 05290080
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo sexto mense maii nos Jocemottus Ferperius de Diuione et Regina eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circumuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quictauimus in hereditatem perpetuam uiris religiosis priori et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro eis et eorum successoribus triginta solidos monete Uiennensis de annuo et perpetuo redditu pro anniuersario ultime uoluntatis Philippi Uirtuosi quondam burgensis Diuionensis uidelicet in crastino Trinitatis Domini in eorum ecclesia faciendo precio scilicet sexdecim librarum Uiennensium de quibus a dictis priore et conuentu recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata Quare predictos triginta solidos monete Uiennensis percipiendos et habendos et dictis priori et conuentui uel eorum successoribus aut ipsorum mandato singulis annis imperpetuum de cetero in crastino Trinitatis Domini predicte reddendos assedimus et assignamus eisdem super quandam domum nostram liberam pro duobus denariis censualibus et super fundum mansum et pertinencias eius super ortum et uineam retro sita que omnia sita sunt Diuioni extra muros uille et prout hec omnia se ingerunt usque ad roelletam de la Fondoire iuxta domum sine mansum nostrum ex una parte et iuxta domum sine mansum Theleti ex altera item et super unum stallum fundum et pertinencias eius librarum pro duodecim denariis censualibus reddendis uille Diuionensi situm Diuioni in Foro Ueteri in Ferperia iuxta stallum relicte Haymonis Chauchardi ex una parte et iuxta stallum Willelmi Casati ex altera Promittentes quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancat Dei euangelia corporale predicta omnia et singula in presenti assignatione contenta in bono statu tenere et predictos triginta solidos annuatim termino supradicto modo premisso reddere et super premissis omnibus et singulis garantiam portare predictis priori et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et in nullo per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse et nisi nos uel heredes nostri aut predicta omnia tenentes predictos triginta solidos annuatim modo premisso reddiderimus et predicta omnia in bono statu non tenuerimus uolumus nos ex tunc in antea teneri dictis priori et conuentui et eorum successoribus ad penam et emendam septem solidorum et ut ipsi ex tunc auctoritate eorum propria et sine clamore curie ad predicta omnia recurrant et hec omnia teneant et ex hiis omnibus donec predicti triginta solidi de quolibet anno quo soluti non fuerunt cum pena predicta eis plenarie et integre persoluantur Renuntiantes in hoc facto sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicti precii integre non habiti ac deceptioni ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus et [pour in] fauorem mulierum introductis omni consuetudini et statuto et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis uolentes nos compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Boneti noctarii Diuionensis Griffonis Pelerin Johannis le Caorsinat clerici et Willermi de Dez testium ad hoc specialiter uocatorum Anno et mense predictis