Charter Document - 05290074
Charter Number: | 05290074 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense decembri ego Joyoz filia Guidonis maioris de Marcennayo in Monte notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod super quamdam petiam uinee quam de meo teneo maritagio que fuit domini Ueniti de Marcennayo presbiteri deffuncti sitam in loco ubi dicitur in Cumba iuxta uineam Petri dicti le Tondu de Mirabello debentur abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Diuionensis duos solidos Uiennensium annui et perpetui redditus ex elemosina quam dictus dominus Uerricus presbiter fecit dicte ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro eius anniuersario supradicto Que omnia ego Willermus maritus dicte Joyoz laudo uolo et concedo et uera esse confiteor Promittimus siquidem nos Joyoz et Willermus predicti bona fide dictos duos solidos Uiennensium annis singulis in perpetuum de cetero in festo Natiuitatis Beati Johannis Baptiste reddere et soluere ratione dicte uinee abbati et conuentui supradictis et eorum successoribus uel mandato et ad hoc nos et successores nostros et heredes et dictam uineam ac omnes illos eam tenentes pro tempore dictis abbati et conuentui specialiter obligamus In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonensi et domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie supplicauimus et rogauimus apponi Actum anno et mense predictis