Charter Document - 05290068

Charter Document - 05290068


Charter Number: 05290068
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Purchase
Date: 1275
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense junii nos Leodegatius Barbe de Genreyo Beloz uxor eius et Petrus eorum filius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide pro utilitate et necessitate nostra tradimus concessimus Andree Doleario de Tylicastro et Odeonete uxori eius ad uitas ipsorum tantummodo et superuiuentis ipsorum quamdam domum cum cellario a latere dicte domus sito tantumque domus et cellarium sita sunt apud Genreyum iuxta domum Theobaldi dicti Sautembien ex una parte et iuxta domum nostram et altera pretio centum solidorum Dyuionensium nouorum de quibus plenam perfectam et integram solutionem habuimus et recepimus a dictis Andrea et Odeneta in pecunia numerata Quare de dicta domo et cellario nos penitus deuestimus et dictos Andream et Odenetam corporaliter inuestimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum cellario quieta et libera dictis Andree et Odenete quamdiu uixerint et superuiuenti ipsorum contra omnes garantire et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios in judicio uel extra uerbo uel facto sine iure aut modo alio qualicumque ita tamen quod superuiuente ex ipsis sublato de medio dicta domus cum cellario ad nos et nostros heredes absque debitorum et alterius obligationis honere penitus reuertentur Renunciantes in hoc facto ex certa scientia et per sacramentum nostrum exceptioni dictarum quictationi et concessionis non legitime factarum exceptioni pecunie non habite non numerate non recepte conditioni sine causa exceptioni deceptionis in aliquo fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum minoris etatis tutele auerie omni iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere uolumus quod ad predicta omnia tenenda compellamur quasi ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium sigillum dicte curie presentibus litteris rogauimus et petimus apponi Actum in presentia Boneti notarii Dyuionensis Andree de Noiron clerici et Uieneti nepotis Laurencii de Genreyo testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis