Charter Document - 05290067
Charter Number: | 05290067 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense maii ego Clemens dictus de la Uerchere de Coicheio et ego Beloz uxor eius et ego Haymonetus filius dicti Clementis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos sponte prouide pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quictauimus in hereditatem perpetuam uiro religioso et honesto fratri Geruaiso priori de Marcegnaio in Monte peciam unam terre arabilis sitam in finagio de Coicheio ubi dicitur es Longes Peces iuxta terram Monici dicti Martenot ex una parte et iuxta terram Jocaul dicti Audenot ex altera precio quatuor librarum et decem solidorum Dyuionensium forcium de quibus a dicto priore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de dicta pecia terre nos penitus deuestuimus et dictum fratrem Geruasium priorem de Marcegnaio emptorem pro se et eius successoribus ad usus et utilitatem dicti prioratus corporaliter inuestiuimus et in uerum dominium et corporalem possessionem induximus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam peciam terre liberam uidelicet medietatem pecie terre pro terciis et decima et alteram medietatem pecie terre liberam pro decima tantum garantire dicto priori et eius successoribus ad usus et utilitatem dicti prioratus perpetuo contra omnes in omni curia propriis nostris sumptibus et onus litis in nos pro eis suscipere quam cito et quocienscumque super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores in hoc apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis de iure debet fieri et prestari et in nullo per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse Renunciantes autem in hoc facto quilibet nostrum insolidum et pro toto sub uirtute iuramenti nostri iam prestiti exceptioni dicti pretii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii doli mali uel lesionis in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et auerie et priore potestatis auxilio omnibus quoque exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti uolentes nos compelli ad obseruanciam premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presencia Boneti notarii Diuionensis et Johannis le Boerat de Coicheio et Garnieri filii dicti Oisons de Coicheio testium ad hoc specialiter uocatorum Anno et mense predictis