Charter Document - 05290064

Charter Document - 05290064


Charter Number: 05290064
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1274 - 1275
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense martii ego Johannes dictus Fauconoz de Geureio et ego Willelmus filius eius ad hoc renuntians omni auerie et etati minori notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Andree de Tiliscastro doliario burgensi Diuionensi et Oudaenot uxori sue petiam unam uinee sitam in finagio de Geureio ubi dicitur en Bordeneal iuxta uineam Robelini Moingette ex una parte et iuxta uineam Hugonini fratris mei Johannis predicti ex altera pretio octo librarum Diuionensium fortium de quibus a dictis emptoribus plenam perfectam et integram solutionem recepi in pecunia numerata Quare dicta uenditione facta nos de dicta petia uinee omnino deuestientes et dictos emptores corporaliter inuestiuimus et promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam uinee liberam pro recta decima garantire dictis emptoribus et eorum heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et in nos pro eis litis bonus suscipere quam cito et quotiens super hoc fuerimus requisiti sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse et cum dicta petia uinee teneretur in uno sextario uini censuali nos illud assedimus super quinque quarteria uinee sita en Grairot iuxta uineam Richardi de Bales qui ratione dicti sextarii uini dictis emptoribus et eorum heredibus garantire et eos inde conseruare indempnes promittimus et tenemur dictum sextarium uini annis singulis reddere per nostrum sacramentum Renuntiantes in hoc facto exceptioni dicti pretii non habiti et exceptionis deceptionis pretii fori priuilegio et omnibus exceptionibus iuris et facti uolentes nos compelli ad obseruantiam premissorum tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium non litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Bonetti notarii et Perini le Muguerat et Renaudi Coingenot et Dominici Buitor testium ad hoc specialiter uocatorum Anno et mense predictis