Charter Document - 05290061

Charter Document - 05290061


Charter Number: 05290061
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1274 - 1275
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense februario ego Constantinus dictus Bone Chose de Cutigneyo et ego Boneta eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Andree presbytero de Chaigne petiam unam terre arabilis liberam ab omni exactione et onere pro terciis et decima sitam in finagio de Cutigneyo ubi dicitur en Cheenai iuxtra terram abbatis et conuentus Sancti Stephani Diuionensis ex una parte et iuxta terram domini Girardi presbiteri ex altera pretio quinquaginta duorum solidorum Diuionensium fortium de quibus a dicto emptore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de dicta petia terre nos omnino deuestiuimus et dictum dominum Andream presbyterum pro se et heredibus eius corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futororum ubicumque existentium et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam terre liberam modo premisso dicto domino Andree presbitero et eius heredibus perpetuo garantire in omni curia propriis nostris sumptibus contra omnes et onus litis in nos pro eo et eius heredibus suscipere quam cito et quotienscumque super hoc uocati fuerimus sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui contradictores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto sub uirtute iuramenti nostri iam prestiti exceptioni dicte pecunie integre non habite non recepte minoris pretii uel deceptionis ultra dimidiam doli in factum et circunuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus aliis rebus que in hoc instrumento uel facto possent obici siue dici et iuri dicenti generalem renunciationem non ualere uolentes nos compelli ad dictam garantiam portandam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iuridictioni quo ad hec supponimus nos et heredes nostros In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum in presentia Boneti clerici notarii Diuionensis et Jacobi dicti Tarpeaul et Henrici de Missigneyo testium ad hoc specialiter uocatorum anno et mense predictis