Charter Document - 05290060
Charter Number: | 05290060 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1274 - 1275 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense jannuario ego Guido filius Hugonis dicti Gargunce de Cheueneyo notum facio uniuersis presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate et necessitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam Johanni Barbiconsori filio Berteri de Aqueductu et eius heredibus unam petiam terre arabilis mouentem ex parte Odoenete matris mee defuncte sitam in finagio de Cuntigneyo ubi dicitur au Chasne iuxta terram Uiot Menue ex una parte et est contorium terre Sancti Stephani ex altera pro quadraginta et quinque solidis fortium Dyuionensium nouorum de quibus a dicto Johanne plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata propter quod de dicta petia terre omnino me denestiui et dictum emptorem corporaliter inuestiui Hanc autem uenditionem ego Hugo dictus Gargonce laudo concedo quito penitus et perpetuo Insuper nos supradicti promittimus et tenemur quilibet insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam terre liberam pro decima et uno oblo censuali garantire dicto Johanni et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro eis semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus nostris et in nos pro eis litis bonus suscipere quam cito et quotienscumque fuerimus requisiti sine dilatione et eos indempnes super hoc modis omnibus conseruare si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto exceptioni dicti pretii non habiti et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio et omnibus exceptionibus et allegationibus iuris canonici et ciuilis que contra predicta possent obici seu dici uolentes nos compelli ad garantiam super hoc portemdam tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hec supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno Domini et mense predictis