Charter Document - 05290056
Charter Number: | 05290056 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnacionis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense nouembris nos Martinus dictus Bridame de Cutigneio et Perroneta eius uxor et Melineta et Dominicus eorum liberi notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circumuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Johanni dicto Nyot pro se et eius heredibus peciam unam terre arabilis sitam in finagio de Cheuigneio ubi dicitur en Griselois iuxta terram liberorum dicte Juhannete ex una parte et iuxta terram Hugonis Furnerii ex altera precio centum solidorum Dyuionensium forcium de quibus a dicto emptore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de predicta pecia terre nos penitus deuestiuimus et dictum Johannem pro se et eius heredibus corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale predictam peciam terre liberam pro decima et terciis garantire dicto Johanni et eius heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus et onus litis in nos pro et quocienscumque super hoc fuerimus requisiti sine delatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores quod absit apparerent et facere quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari [et in nullo] per nos uel per alios contra ire de cetero tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto per sacramentum [nostrum exceptioni] dicti precii integre non habiti ac deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio [beneficio] restitutionis in integrum omnibus iuribus in fauorem maulierum introductis etatis minoris omni tutele et auerie et potestatis auxilio et omnibus exceptionibus et allega[tionibus] totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti uolentes nos compelli ad dictam garantiam portandam tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicanimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis