Charter Document - 05290055
Charter Number: | 05290055 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense nouembris ego Michael filius Durandi Tantot notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam Erardo la Uaire domum quamdam cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius sitam Diuioni in uico quod dicitur uicus as Noirots iuxta domum Odonis Cheuegni ex una parte et iuxta domum Gualterii Rufi de Blaiseio clerici ex altera pretio septem librarum et quinque solidorum Diuionensium fortium de quibus recepi et habui solutionem integram in pecunia numerata et propter hoc de dictis domo fundo manso iuribus et pertinentiis eius ego me penitus deuestiens dictum Eirardum corporaliter inuestiui et teneor et promitto sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum fundo manso iuribus et pertinentiis eius garantire dicto Eirardo et eius heredibus contra omnes perpetuo ubique locorum et in omni curia et in iuditio et extra meis expensis propriis et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse saluis ecclesie Sancti Stephani Diuionensis sex denariis censualibus annuatim In hoc autem facto renuntio sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni dicte pecunie non recepte et integre non habite exceptionibus minoris pretii doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici uolens ad predicta tenenda compelli ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hec me et meos heredes suppono In cuius rei testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis