Charter Document - 05290053

Charter Document - 05290053


Charter Number: 05290053
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quia merentibus premia tribui oportet et dignum ac decens est et beneficiorum acceptorum nullus esse debet ingratus ideo magister Albericus canonicus capelle ducis Diuionensis et decanus quondam Christianitatis loci eiusdem compos mentis mee considerans et attendens diligenti deliberatione prehabita multa bona plurimasque largitates a monasterio Sancti Stephani Diuionensis habuisse et recepisse nolens esse ingratus super tantis beneficiis et largitatibus habitis et receptis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego ob recompensationem predictorum uolens in super saluti anime mee in posterum prouidere consideratis periculis que de die in diem possunt mortalibus euenire dedi concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legitima et irreuocabili ac insinuata uiris religiosis domino Amideo abbati et conuentui Sancti Stephani Dyuionensis ac eiusdem loci monasterio domos meas et mansos que fuerunt defuncte Rose de Asperomonte tam ligneas quam lapideas cum cellariis edificiis augmentationibus earum et fundis mansis iuribus et pertinentiis omnibus earumdem et pratellum situm retro domum que fuit domini Griffonis et domos que fuerunt ipsius Griffonis et Stephani dicti Chaucepié cordubinarii et mansos earum cum fundis edificiis augmentationibus iuribus et pertinentiis earumdem prout hec omnia protenduntur et se ingerunt a cimitterio Sancti Michaelis usque ad domum Preudefamme et unam petiam uinee circiter quatuor iornalia continentem que fuit magistri Girardi de Asperomonte sitam subtus portam de Talant que ducit ad Fontanas iuxta uineam Stephani Ualliotti saluis capelle ducis Diuionensis centum et sex solidis et octo denariis Uiennensibus sitis super domum predictam que fuit dicte Rose de Asperomonte et super uineam predictam dictam a possidentibus ipsas domum et uineam annuatim persoluendis similiter dedi et concessi do et concedo eisdem abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani Diuionensis donatione facta inter uiuos legittima et irreuocabili et insinuata in perpetuum domum meam cum eius manso que fuit Perrelli de Curia Arnulphi sitam iuxta domum quam dominus Girardus dictus Escharinz presbiter tenet ex una parte et iuxta domum relicte Eurardi de Curia Arnulphi ex altera et domum meam ac mansum que fuerunt Lambeloti Uerranio et domum et mansum que fuerunt dicte Rose de Asperomonte et caminum meum lapideum retro situm insuper domum meam ac mansum que fuerunt Odonis filii Guillelmi dicti Scabiosi et domum meam ac mansum que fuerunt Guarneri Fabri que predicta sita sunt retro monasterium Sancti Michaelis cum fundis mansis edificiis augmentationibus et omnibus iuribus et pertinentiis domorum omnium predictarum et cum omnibus muralibus prout de uico in uicum se ingerunt a latere uie que ducit uersus ortum dictarum conuersarum saluis capelle ducis predicte quindecim solidis Uiennensium pro anniuersariis in ea statutis super domos dicte Rose de Asperomonte et Lambelotti Uerranio predictas similiter dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uinos legittima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani Diuionensis imperpetuum domum meam et mansum que fuerunt Gualteri de Crimolois sitam in uico nouo et domum meam ac mansum que fuerunt Perrini Sulart et domum meam ac mansum que fuerunt domini Petri Potot presbiteri et domum meam et mansum que fuerunt Walteri Chiffo et domum meam ac mansum que fuerunt Walteri dicti Sarragin sitam in dicto uico nouo iuxta domum Stephani dicti lou Montot et domum meam ac mansum in quibus torcularia sunt cum eisdem torcularibus et cum omnibus fundis mansis edificiis augmentationibus et omnibus iuribus et pertinentiis omnium predictorum similiter dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legitima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti domum meam ligneam que fuit Perrelli de Cuntigneio sitam in uico as Reboutez iuxta domum que fuit Girardi de Mangne ex una parte et iuxta mansum qui fuit Perrelli de Perriceio ex altera et domum meam lapideam que fuit Odonis de Cuntigneio cum cellario subtus sito sitam supra uicum qui dicitur Roelleta Momalium de Thar iuxta mansum Constantini dicti lou Mairot de Cuntigneio et se ingerit usque ad domum Tierriotti dicti de Trichastel cum fundis mansis edificiis augmentationibus et omnibus juribus et pertinentiis ipsarum domorum item dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legittima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti domos meas ligneas cum cellario sitas in uico Momatium de Thar sitasque iuxta domum Guillermi Chapon ex una parte et iuxta domum Renaudi de Perriceio ex altera et domum lapideam retro sitam in qua torcular est et ipsum torcular cum omnibus mansis fundis augmentationibus edificiis et omnibus juribus et pertinentiis omnium predictorum item dedi et concessi et do et concedo donatione facta inter uiuos legitima et irreuocabili et insinuata dictis abbati et conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti totam terram meam arabilem circiter tresdecim iornalia continentem sitam supra Plantas de Bray iuxta uineam liberorum Ysabellis defuncte quondam filie Odonis Scabiosi ex una parte et iuxta chiminum de Bray ex altera supra pasquerium Boni Fontis que omnia supradicta acquisiui ex peculio proprio et legitimarum contractibus emptionum non ex successione paterna uel materna uel alia qualicumque De eisdem omnibus et singulis me penitus deuestiens dictum dominum abbatem nomine suo et conuentus ac monasterii Sancti Stephani predicti per clauium traditionem inuestiui nichil in predictis uel in aliquo predictorum penitus retinendo Promittens firmiter et fideliter hec omnia et singula supradicta garantire dictis abbati ac conuentui et monasterio Sancti Stephani predicti contra omnes ubique locorum et in judicio et extra et in nullo contraire de cetero per me uel per alium tacite uel expresse seu contra uenire uolenti in aliquo consentire et ad hoc heredes et successores meos imperpetum obligo Hec autem omnia et singula ego Renaudus frater dicti magistri Alberici asserens per sacramentum meum prestitum super sancta Dei euangelia corporale esse uera et dictam donationem esse legitime factam eadem omnia laudo uolo concedo et approbo et eisdem assensum meum prebeo et consensum et eadem omnia tenere et in nullo contraire de cetero per me uel per alium promitto sub uirtute prestiti iuramenti et ad hec omnia tenenda et obseruanda perpetuo me et meos heredes et successores obligo et in hiis omnibus et singulis renuntiamus nos magister Albericus et Renaudus predicti exceptioni doli in factum et circonuentionis in aliquo omni auxilio iuris canonici et ciuilis et facti et omnibus consuetudinibus usibus et statutis loci uel patrie et omnibus deffensionibus exceptionibus juribus rationibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et iuridicenti generalem renuntiationem non ualere Uolentes quod si aliqui uel aliquis heredum nostrorum contra premissa uel aliquid premissorum uenirent quod absit aut aliquid attemptarent portionibus seu portione que ipsos uel ipsum in bonis nostris contingerent priuarentur omnino et quod ad predicta omnia et singula tenenda compellamus sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem quorum iurisdictionibus quo ad hec nos et dictos heredes et successores nostros supponimus In quorum omnium testimonium et munimen perpetuum litteris presentibus sigillum dicte curie et sigillum domini Auxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi Actum et datum anno Domini millesimo ducentesimo septuogesimo quarto mense septembris