Charter Document - 05290051

Charter Document - 05290051


Charter Number: 05290051
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1274
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense iulii ego Ysabellis filia defuncti domini Guidonis de Uilla subtus Genreium militis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouida deliberatione non in aliquo circumuenta pro utilitate et necessitate mea uendo concedo et quicto in hereditatem perpetuam domino Stephano dicto Boujon militi pro se et eius heredibus medietatem tercie partis septimarum partium nemoris de Baaloinges et fundi et pertinentiarum eius siti prope Uillam subtus Genreium item et quicquid unquam predictus dominus Guido pater meus defunctus habuit et habere potuit et debuit quoquomodo in predicto nemore uidelicet in iusticia dominio tonsuris reditibus exitibus et omnibus aliis quibuscumque que omnia supradicta sunt et mouent de feodo predicti domini Stephani Quam uenditionem feci sponte et prouide predicto domino Stephano et eius heredibus precio scilicet uiginti et unius librarum Dyuionensium nouorum forcium de quibus a dicto domino Stephano plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata et propter hoc de predictis omnibus et singulis ego me penitus deuestio et dictum dominum Stephanum pro se et eius heredibus corporaliter inuestio et in uerum dominium et corporalem possessionem induco pro omni uoluntate sua modis omnibus et omni tempore plenarie facienda et teneor et promitto sub obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale predicta omnia et singula in presenti uenditione contenta garantire predicto domino Stephano et eius heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis meis sumptibus et onus litis in me pro eis suscipere quam cito et quociens super hoc fuero requisita et sine dilatione et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores quod absit apparerent et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo per me uel per alium contra ire de cetero tacite uel expresse Renuntians in hoc facto per sacramentum meum exceptioni dicte uenditionis legitime non facte et exceptioni dicti precii integre non habiti ac exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti precii doli in factum fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum iuri dicenti mulieribus in iure et facto errantibus fore succurrendum et omnibus in fauorem mulierum introductis et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis et consuetudinis et facti uolens me compelli ad obseruanciam omnium premissorum tanquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc suppono me et meos heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et menu predictis