Charter Document - 05290049
Charter Number: | 05290049 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1274 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quarto mense aprilis ego Nicholaus Bacace burgensis Dyuionensis et nos Stephanus Willelmetus Johannes et Dominicus filii eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circumuenti pro utilitate nostra uendidimus uiro uenerabili domino Roberto cantori capelle ducis Dyuionensis et heredibus seu successoribus suis quatuor modios uini puri mustabilis de annuo redditu pretio quadraginta librarum Dyuionensium fortium de quibus a dicto cantore recepimus et habuimus solutionem integram in pecunia numerata Quare dictos quatuor modios uini assedimus dicto cantori percipiendos et habendos et ei uel eius mandato uel heredibus aut successoribus suis reddendos et deliberandos annuatim uindemiarum tempore apud Dyuionem in domo et torculari fratrum Uallis Beate Marie uel de quarterio in quocumque locorum ipsorum dicto cantori et heredibus uel successoribus eius placuerit in una die et in cuppa nostra de uino puro mustali et de pede cuiusdam petie uinee nostre circiter octo iornalia site in territorio de Ualemin iuxta uineam Richardi Uortoillot ex una parte et iuxta uineam Petri le Corpuat de Asneriis ex altera et iuxta uiam seu chiminum de Bello Fonte et de Norges uersus Dyuionem uenientis asserentes per sacramentum nostrum prestitum super sancta Dei euangelia corporale quod in duas partes non potest diuidi dicta petia uinee nec est alii tradita seu debitorum aut cuiuslibet obligationis seu seruitutis onere onerata saluis solummodo recta decima et recto censu eiusdem promittentes quilibet insolidum et pro toto sub uirtute iam predicti prestiti iuramenti dictam uineam in bono statu tenere et dicto cantori et heredibus seu successoribus suis contra omnes garantire ubique locorum et in omni curia nostris expensis propiis et annuatim per unam diem significare in domo eorum apud Dyuionem quando eam uindemiare uoluerimus antequam incipiamus uindemiare eandem nec sine mandato eorum eam uindemiare possumus Quod si fecerimus ad emendam uiginti solidorum eis tenebimur Promittimus insuper quilibet insolidum et pro toto sub uirtute prestiti iuramenti uindemiam predictam adducere in quocumque dictorum locorum eis placuerit nostris expensis propriis in cuppa nostra et in una die et preterea tenentur nobis scire facere quod ueniamus uidere uindemiam leuare Et si a prandio diei mane usque ad uesperas uel a mane usque ad horam tertiam moniti non uenerimus extunc uindemiam leuare poterunt et dictos quatuor modios uini recipere et si de uino puro mustali dicte uinee dicti quatuor modii uini leuari non possent de prima trancheia torcularis suppleretur deffectus nec de uindemia quicquam capere possumus donec dicti quatuor modii uini ex ea primitus habeantur Et si de premissis dicti quatuor modii leuari non possent de uno equiualente uel meliori promittimus supplere deffectum Et si ante mensem maii non tailliaretur et foderetur dicta uinea dictus cantor et heredes seu successores sui ad eam recurrerent auctoritate propria fructusque suos modis omnibus facerent ex eadem Et siad deffectum nostrum in dicta uinea colenda missiones aliquas fecerit eas infra Assumptionem Beate Marie Uirginis sequentem eis reddere et super eis simplici uerbo credere teneremur Et nisi infra dictam Assumptionem eis dictas missiones soluerimus ipsi ex tunc auctoritate propria ad dictam uineam recurrent et de ea sicuti de sua propria suam omnino facient uoluntatem et eam extunc eis promittimus garantire et si ipsam uellent alicui uendere eam similiter emptoribus sub uirtute prestiti iuramenti promittimus garantire Hec autem omnia ego Jacoba uxor dicti Nicholaii et ego Guillemeta uxor predicti Stephani laudamus et tenere et obseruare promittimus sub uirtute prestiti iuramenti ut superius continentur In hiis autem omnibus renunciamus nos omnes et singuli sub uirtute prestiti iuramenti exceptioni minoris pretii doli in factum et circumuentionis in aliquo omni auxilio totius iuris et facti omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici et uolumus ad predicta tenenda compelli sicuti ex re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Dyuionensem quorum iuridictionibus propter hoc nos supponimus In quorum testimonium litteris presentibus sigillum dicte curie et sigillum domini Anserici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis