Charter Document - 05290042

Charter Document - 05290042


Charter Number: 05290042
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1273
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo quinto mense decembri ego Joyos filia Guidonis maioris de Marcennaio in Monte notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod super quandam petiam uinee quem de meo teneo maritagio que fuit domini Ueniti de Marcennaio presbiteri defuncti sitam in loco ubi dicitur in Cumba iuxta uineam Petri dicti le Tondu de Mirabello debentur abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis duo solidi Uiennenses annui et perpetui redditus ex elemosinis quas dictus dominus Terricus presbiter fecit dicte ecclesie Sancti Stephani Diuionensis pro ejus anniuersario supradicto que omnia ego Uuillermus maritus dicte Joyos laudo uolo et concedo et uera esse confiteor Promittimus siquidem nos Joyos et Uuillermus predicti bona fide dictos duos solidos Uiennenses annis singulis in perpetuum de cetero in festo natiuitatis beati Joannis Baptiste reddere et soluere ratione dicte uinee abbati et supradicto conuentui et suis successoribus uel mandato et ad hoc nos et successores nostros et heredes et dictam uineam et omnes illos eam tenentes pro tempore dictis abbati et conuentui specialiter obligamus In cuius rei testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense et domini Artaudi decani capelle ducis Burgundie suplicauimus et rogauimus apponi Actum anno et mense predictis