Charter Document - 05290041
| Charter Number: | 05290041 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense nouembri ego Terricus dictus Bonenuit de Tilicastro et ego Poncetus eius filius ad hoc renuntians omni auerie tutele cure et etati minori notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos considerantes et attendentes quod nihil est morte certius nihil incertius hora mortis ob hoc nos diem extremie messionis operibus misericordie preuenire et animabus nostris prouidere cupientes pro remedio animarum nostrarum et animarum antecessorum nostrorum dedimus et damus concessimus et concedimus in puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Stephani Diuionensis ac uiris religiosis abbati et conuentui eiusdem ecclesie nos et omnia bona nostra mobilia presentia et futura grossa et minuta quecumque et ubicumque sint et inuenta fuerint et quocumque nomine uocentur et ex iis omnibus et singulis nos ex nunc omnino deuestientes dictos abbatem et conuentum corporaliter inuestiuimus et promittimus quemlibet nostrum insolidum per sacramentum nostrum corporaliter supra sancta Dei euangelia prestitum contra dictam donationem de cetero per nos uel per alios non uenire tacite uel expresse et ad garantiam super hoc portandam obligamus heredes nostros In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anxerici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis suplicauimus et obtinuimus apponi dantes et concedentes dictis abbati et conuentui omnes actiones et iura nobis et cuilibet nostrum competentes et competentia in bonis omnibus quibuscumque per curias omnes ecclesiasticas et seculares Et in huius rei testimonium litteris istis dicta sigilla suplicauimus apponi Actum anno et mense predictis
