Charter Document - 05290040

Charter Document - 05290040


Charter Number: 05290040
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1273
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense nouembri ego Terricus dictus Bone nuit de Tilicastro notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego sponte prouide sine fraude et dolo pro utilitate et necessitate mea titulo pure perpetue et legitime ac irreuocabilis uenditionis uendidi et uendo concessi et concedo quittaui et quitto in hereditatem perpetuam uiris religiosis abbati et conuentui ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis domum quamdam cum cellario mansis iuribus et pertinentiis eius sitam Dyuione in uico Porte Comitis iuxta domum heredum Richardi le caletier ex una parte et iuxta domum Melinette relicte Renaudi Scriptoris et liberorum suorum ex altera pretio sexaginta et decem librarum Turonensium de quibus a dictis abbate et conuentu plenam perfectam et integram solutionem recepi et habui in pecunia numerata propter quod de dicta domo et de cellario mansis iuribus et pertinentiis eius que omnia ab Odone Borioise de Dyuione acquisiui titulo legitime emptionis ego me penitus deuestiens dictos abbatem et conuentum per manum uiri religiosi domini Amidei abbatis dicte ecclesie corporaliter inuestiui et in uerum dominium et possessionem corporalem induxi pro omni uoluntate eorum modis omnibus et omni tempore facienda et promitto ac teneor sub expressa obligatione bonorum meorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum ubicumque existentium et per sacramentum meum pro me et meis heredibus quos ad hoc obligo prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam domum cum eius cellario mansis iuribus et pertinentiis liberam ab omni exactione et honere pro suo recto censu garantire dictis abbati et conuentui et eorum successoribus perpetuo contra omnes et in omni curia et me pro eis semper et ubique locorum in iudicio et extra contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et in me pro eis litis bonus suscipere quam cito et quotienscumque super hoc fuero requisitus absque diebus aliis uel induciis exigendis et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores contradictores uel rebelles apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contra ire de cetero per me uel per alium uerbo uel facto seu consensu aut iure seu consuetudine uel in alio qualicumque Renuntians in hoc facto ex certa scientia exceptioni non numerati et non habiti integre dicti pretii per meum sacramentum et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio beneficio restitutionis in integrum condictioni sine causa et omnibus exceptionibus et allegationibus totius iuris canonici et ciuilis ac iuri dicenti generalem renuntiationem non ualere In quorum testimonium litteris istis sigilla uirorum uenerabilium domini Anxerici archidiaconi Dyuionensis in ecclesia Lingonense et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis supplicaui et obtinui apponi Actum anno et mense predictis