Charter Document - 05290035
| Charter Number: | 05290035 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo tertio mense julio ego Hugua quondam uxor domini Johannis dicti Diuitis de Dyuione militis defuncti et ego Ebrardus dictorum domini Johannis et domine Hugue filius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum uiri uenerabiles et religiosi abbas et conuentus sancti Stephani Diuionensis ex gratia et liberalitate eorum nobis et nostris heredibus perpetuo quittauerint omnes elemosinas et omnia legata quas et que dominus Ebrardus dictus Diues de Dyuione miles domina Clara uxor eius et dictus dominus Johannes et Giullermus filii dictorum domini Ebrardi et domine Clare et Johannes filius dicti Guillermi dictis abbati et conuentui fecerunt usque ad presens tempus et defectum decimarum et archagiorum suorum ipsis abbati et conuentui male hactenus solutarum et solutorum saluis eisdem abbati et conuentui elemosinis et reditibus perpetuis et hereditatibus quos et quas sibi retinuerunt perpetuo et monasterio eorumdem Nos eorum deuotioni humiliter occurrentes ipsis domus concedimus et uolumus quod omnes terre quas habemus circa grangiam nostram seu manerium nostrum de Moruellis et quas habemus quasque nos et heredes nostri habere et acquirere poterimus de cetero quoquo modo in uilla territoriis et pertinentiis de Moruellis eis et eorum monasterio eorumque successoribus ad decimam perpetuo teneamur uidelicet ad decimam unius gerbe de singulis duodecim gerbis omnium terrarum predictarum et omnium leguminum qualiumcumque et canabi crescentium in dictis terris ad numerum supradictum quam decimam predictorum omnium mendatum dictorum abbatis et conuentus capiet et capere poterit in terris predictis et ad dictam decimam sic habendam et accipiendam perpetuo nos et nostros heredes et terras predictas et omnes illos qui eas tenebunt pro tempore dictis abbati et conuentui et eorum successoribus imperpetuum obligamus et uolumus quod nos et heredes nostri et illi qui terras easdem tenebunt pro tempore ad predicta tenenda et obseruanda compellamus sicuti pro re adiudicata per curiam ducis Burgundie et per archidiaconum Diuionensem qui pro tempore fuerit quorum iuridictionibus quo ad ea nos supponimus et nostros heredes et omnes terras predictas tenentes In cuius rei testimonium et munimen perpetuum litteris presentibus sigillum dicte curie ducis Burgundie et sigillum uiri uenerabilis domini Anserici archidiaconi Diuionensis in ecclesia Lingonense supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis
