Charter Document - 05290031
Charter Number: | 05290031 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense decembri ego Constantius dictus cognomine Bone Chose de Cutigne et ego Bonetta eius uxor notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Huoni de Cutigne militi petiam unam terre arabilis sitam in finagio de Cutigne ubi dicitur en Lenes iuxta terram dicti militis ex una parte et iuxta terram dicti Pycardi ex altera pretio quadraginta solidorum Dyuionensium doublorum de quibus a dicto milite plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de dicta petia terre nos omnino deuestiuimus et dictum militem corporaliter inuestiuimus et tenemur et promittimus quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam terre pro redditu quem debet garantire dicto militi et eius heredibus perpetuo contra omnes et in nos pro eis semper in omni curia propriis sumptibus litis bonus suscipere quotienscumque super hoc fuerimus requisiti ac eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto consensu aut modo alio qualicumque Renuntiantes in hoc facto exceptioni non habite et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omnibus aliis que contra presens instrumentum possent obici seu dici Uolentes nos compelli per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes ad predicta omnia tenenda tanquam ex se adiudicata In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis