Charter Document - 05290027
Charter Number: | 05290027 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo secundo mense maii ego Constantius dictus Bonechose de Cuntigneio ego Bonetta uxor eius ego Adelina eiusdem filia et ego Richardus dictus Piquarz maritus dicte Adeline notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuenti pro utilitate et necessitate nostra uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam domino Huoni de Cuntigneio militi pro se et eius heredibus petiam unam terre arabilis sitam in finagio de Cuntigneio ubi dicitur au Poirier inter terram dicti domini Huonis hinc inde pretio sexaginta et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto domino Huone plenam perfectam et integram solutionem recepimus et habuimus in pecunia numerata propter quod de dicta petia terre nos omnino deuestiuimus et dictum dominum Huonem corporaliter inuestiuimus et promittimus et tenemur quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam petiam terre garantire dicto domino Huoni et eius heredibus perpetuo contra omnes in omni curia propriis sumptibus nostris et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu aut modo alio qualicumque Renuntiantes in hoc facto exceptioni non numerate et non recepte pecunie et exceptioni deceptionis ultra dimidiam iusti pretii fori priuilegio omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis et omni auxilio iuris et facti Uolentes nos compelli ad predicta omnia tenenda perpetuo tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus et obtinuimus apponi Actum anno et mense predictis