Charter Document - 05290026

Charter Document - 05290026


Charter Number: 05290026
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1271 - 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis presentes litteras inspecturis ego Hugoninus filius defuncti Johannis d'Aussanges quondam filii domini Uerrici de Auxona militis defuncti notum facio ac etiam manifestum quod questione suborta ac etiam discordia inter me ex una parte et religiosos uiros abbatem et conuentum Sancti Stephani Diuionensis ex altera super eo quod petebam ab eis diuersa inferius contenta in uinis uineis terris reditibus prouentibus et rebus aliis uidelicet quicquid habebant apud Uilote apud Crisseium quatuor falcatas prati sitas apud Janleium in Brolio et in Maubiez et uineas que empte fuerunt ab abbate et conuentu Tulleii uidelicet unum jornale in Uergis et quatuor jornalia in Combis cum rebus aliis Que omnia dicebam uendita et donata fuisse Uerrico de Auxona auo meo militi quondam cuius heres existo ratione dicti patris mei qui in bonis ipsius Uerrici successit tandem bonis uiris mediantibus super dicta discordia amicabilis composito interuenit ita uidelicet quod de omnibus rebus mobilibus et immobilibus et pertinentiis earumdem ego memoratos abbatem et conuentum quitto penitus et absoluo quittoque eisdem specialiter omnia que superius continentur et quecumque alia petebam ab ipsis quittoque eosdem de omnibus aliis querelis calumpniis iuribus rationibus actionibus et controuersiis que et quas usque in presentem diem ratione quacumque habebam et habere poteram erga ipsos promittens sub religione prestiti juramenti quod questionem aliquam causam uel placitum non mouebo in aliqua curia ecclesiastica uel seculari contra predictos abbatem et conuentum super superius nominatis seu aliquibus aliis si que mihi competebant antea usque ad tempus confectionis presentium litterarum Renuntians ex certa sciencia omnibus instrumentis et litteris si que uel qua sint confecta uel confecte super aliquibus debitis conuentionibus pactionibus quibuscumque uolens nichilominus et concedens quod si dicta instrumenta uel littere de cetero apparerent in judicio uel extra non habeant de cetero roboris firmitatem nec fidem faciant sed reputentur quasse irrite et inanes Hanc autem compositionem promitto seruare et inuiolabiliter pro me et coheredibus meis et super hiis omnibus dictis abbati et conuentui erga omnes heredes que descendunt a predicto Uerrico et heredibus eius et erga quoscumque omnes alios garantiam portare sub religione prestiti iuramenti Hanc eamdem compositionem ego Pontia mater dicti Hugonini et ego Margareta uxor eiusdem Hugonini et ego Odo de Castellione miles frater dicte Margarete laudamus et ratam et firmam habemus et promittimus imperpetuum habere sub uirtute prestiti iuramenti et in nullo contra ire de cetero per nos uel per alios ratione donationis propter nuptias uel proprietatis aut modo alio quolicumque In cuius rei testimonium et munimen perpetuum nos Hugoninus Pontia Margareta et Odo predicti litteris presentibus sigillum curie Bisuntinensis et sigillum uiri uenerabilis et religiosi domini Johannis abbatis Sancti Pauli Bisuntinensis supplicauimus fecimus et obtinuimus apponi et nos officialis curie Bisuntinensis sigillum ipsius curie et nos frater Johannes permissione diuina abbas Sancti Pauli Bisuntinensis sigillum nostrum ad preces ipsorum Hugonini Pontie Margarete et Odonis factas coram nobis a predictis Hugonino et Pontia et a dictis Margareta et Odone coram Hugone de Loines clerico Bisuntino ad ipsos ex parte nostra propter hoc destinato et cui fidem super hoc adhibemus litteris presentibus apposuimus in testimonium ueritatis Actum IX Kalendas aprilis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense martio