Charter Document - 05290024
| Charter Number: | 05290024 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Purchase |
| Date: | 1271 - 1272 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno Incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo septuagesimo primo mense februarii ego Petrus dictus Sauignex de Coicheio et ego Erembergis uxor eius notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod nos prouida deliberatione non in aliquo circonuentus pro utilitate et necessitate nostris uendidimus concessimus et quittauimus in hereditatem perpetuam Nicholao Affrous burgensi Diuionensi peciam unam terre arabilis sitam in finagio de Coycheio ubi dicitur en Longes Pieces iuxta terram Clementii de la Vorchiere ex una parte et iuxta terram domine Jacobe de Coycheio ex altera pretio centum et decem solidorum Uiennensium de quibus a dicto Nicholao plenam perfectam et integram solutionem recepimus in pecunia numerata et ex ipsa pecia terre nos omnino deuestiuimus et dictum Nicholaum corporaliter inuestiuimus Quam uenditionem nos Hugo Johanes Uilelmus Robelinus et Agnetta liberi dictorum Petri et Erembergis sponte prouide laudamus et concedimus Insuper nos Petrus Erembergis et ipsorum predicti liberi promittimus et tenemur quilibet nostrum insolidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum super sancta Dei euangelia corporale dictam peciam terre liberam pro decima garantire dicto Nicholao et eius heredibus perpetuo contra omnes et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumniatores apparerent quod absit et facere et prestare quicquid in causa euictionis debet fieri et prestari et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios tacite uel expresse Renuntiantes in hoc facto exceptioni non habite pecunie uel minoris ualoris omnibus iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et patrie potestatis auxilio et omni auxilio iuris et facti uolentes nos compelli ad predicta tenenda tamquam ex re adiudicata per curiam domini ducis Burgundie cuius iurisdictioni quo ad hoc supponimus nos et nostros heredes In quorum testimonium litteris istis sigillum dicte curie supplicauimus apponi Actum anno et mense predictis
