Charter Document - 05290011

Charter Document - 05290011


Charter Number: 05290011
Cartulary Title: Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1270
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Ego Robertus dictus Maior de Cuceio laicus notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego in recompensationem bonorum que habui ab ecclesia de Cuceio assedeo super domum meam sitam retro predictam ecclesiam duodecim denarios censuales percipiendos et habendos singulis annis in perpetuum a priore nostro de Granceio in festo Beati Nicholai Hyemalis et si quod absit in solutione predicta singulis annis modo premisso facienda ego uel heredes mei uel aliquis alius qui pro tempore tenuerit dictam domum in aliquo defecerimus in crastino predicti festi pro defectu solutionis non facte predicto priori uel eius mandato iu duobus solidis monete pro tempore currentis apud Granceium tenebimur ad emendam Et ad hoc eidem priori predicto supra dictam domum cum omnibus ipsius domus appendiciis specialiter obligo Renuntians in hoc facto omnibus execeptionibus que possent obici siue dici contra presens instrumentum uel factum et qui modi uel heredibus meis possent in hoc facto prodesse et dicto priori nocere In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillo uirorum uenerabilium domini Petri de Barro decani capelle ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Divionensis feci et rogaui apponi Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense septembris