Charter Document - 05290010
Charter Number: | 05290010 |
---|---|
Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1270 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego magister Petrus de Auxona canonicus Sancti Martini Turonensis notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod de ducentis libris Turonensium in quibus uiri uenerabiles et religiosi mihi tenentur ex causa mutui reddendis ad uoluntatem meam et requisitionem sicut in litteris super hoc confectis sigillatis sigillis eorum continetur quas habeo do et concedo eis respectum uidelicet de primis centum libris usque ad festum nativitatis Beati Joannis Baptiste proxime uenturum quod erit anno millesimo ducentesimo septuagesimo primo et de aliis centum libris usque ad alium festum nativitatis Beati Joannis Baptiste proximo sequenti In cuius rei testimonium litteris istis sigillum meum apposui Actum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense septembri