Charter Document - 05290005
| Charter Number: | 05290005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Les Foires de Chalon-sur-Saône, des origines au XVIe siècle, et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon de 1270-1276. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recognition |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Uniuersis presentes litteras inspecturis Guido Dei gratia Lingonensis episcopus salutem in Domino Nouerit uniuersitas uestra quod quando nos uiris religiosis fratribus predicatoribus et minoribus committimus potestatem audiendi confessiones et penitentias iniungendi pro peccatis in nostra diocesi non est nostre intentionis eisdem committere apud Diuionem in ecclesiis abbati Sancti Stephani Diuionensis subiectis nisi solum in casibus in quibus absolutio nobis specialiter reseruatur nisi ista de predicti abbatis licentia fecerint ac etiam uolontate In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo mense maio
