Charter Document - 05281019
Charter Number: | 05281019 |
---|---|
Cartulary Title: | Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1263 - 1264 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem MCC sexagesimo tertio mense ianuario ego Poncetus de Sauz dominus de Ventous notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum quilibet homo focum tenens apud Aqueductum exceptis foco abbatis et foco canonici et focis presbyterorum et clericorum qui non sunt uxorati debeant michi uel domino de Ventous qui pro tempore fuerit annuatim octo denarios in crastino Natiuitatis Domini apud Aqueductum reddendos ratione usuagii quod habent homines predicti et habuere debent et habuerunt ab antiquo et a tempore quo non extat memoria capiendi pro sue libito uoluntatis in nemoribus de Ventous nemus jacens et scissum nemus mortuum et remanentia uiridis nemoris scissi escherecons forchiez et roortas pro fessiculis eorum et nemus siccum eradicare et capere et portare semper libere sine dampno reddendo et preterea quodlibet animal trahens de Aqueductu quod ibit in pasturagiis de Ventous debeat annuatim dominica proxima post Annuntiationem Beate Marie Uirginis nobis uel domino de Ventous duos boissellos auene quorum sex faciunt quartallum ratione usuagii et pasturagiorum quod et que animalia de Aqueductu cuiuscumque generis sint habuerunt ab antiquo et a tempore quo non extat memoria et habent et habere debent perpetuo in nemoribus et finagiis de Ventous item cum quodlibet animal habens emptum de nouo debeat seruienti meo uel domini de Ventous dimidium sextarium uini nec de peiori nec de meliori ita quod ipsum animal in pasturagiis de Ventous ire non debeat uidelicet animal de Aqueductu donec de dicto dimidio sextario uini sit satisfactum seruienti predicto et nisi homo cui erit dictum animal ipsum uinum soluerit et infra annum uino non soluto in pasturagiis inuentum fuerit ad emendam septem solidorum tenebitur Similiter si tenens focum apud Aqueductum exceptis predictis dictos octo denarios non soluerit et infra annum in pasturagiis de Ventous inuentus fuerit ipsis octo denariis non solutis mihi uel domino de Ventous ad emendam septem solidorum tenebitur Preterea cum dicta dominica post Annuntiationem Beate Marie Uirginis qua seruiens meus uel domini de Ventous ueniet apud Aqueductum dictum redditum recipere dicti abbas et conuentus debeant ei et sex aliis qui cum eo uenient annuatim panem uinum cum coquina et pisciculis et buignoz et hec omnia sint et moueant de meo libero et proprio alodio ego hec omnia cum emendis predictis et pertinenciis ac iuribus omnium predictorum accepi et accipio pro me et mux heredibus ac successoribus meis dominis de Ventous in feodum et casamentum perpetuum ab abbate predicto ita quod heredes et successores mei domini de Ventous hec omnia ab abbate Sancti Stephani qui pro tempore fuerit in feodum et casamentum debeant accipere et tenere de cetero perpetuo successiue promittens per sacramentum meum corporaliter prestitum predicta omnia garantire contra omnes perpetuo abbati Sancti Stephani Diuionensis qui pro tempore fuerit libera ab omni feodo et omni servitute alia et ipsum abbatem indempnem penitus conservare erga omnes qui ratione feodi uel servitutis alterius aut modo alio contrairent et in nullo de cetero per me vel per alium contraire uerbo uel facto uel consensu aut modo alio qualicumque et ad hec omnia tenenda et facienda obligo dicto abbati et eius successoribus me et heredes et successores meos et omnia bona mea mobilia et immobilia presentia et futura quecumque sint et ubicumque potuerint inuenire In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Diuionensis rogaui et feci apponi Actum anno et mense predictis