Charter Document - 05280041

Charter Document - 05280041


Charter Number: 05280041
Cartulary Title: Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Declaration
Date: 1267
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem MCC sexagesimo septimo mense maii ego Germana quondam uxor Petri Broquart de Potengeio defuncti uidua et in mea libera potestate et nos Guillermus Johannes Marcellus Billons Hugoninus Theobaldus Osanna Auelina et Emelina liberi dictorum Petri et Germane ego Billons quondam frater Petri ego Nicholeta uxor eius et ego Johannes eorum filius notum facimus uniuersis presentes litteras inspecturis et per sacramentum nostrum super sancta Dei euangelia corporaliter prestitum sponte prouide sine ui et metu et sine qualibet circonuentione firmiter asserimus quod in quadam domo et manso et pertinenciis et appendiciis ipsius domus et mansi que domus et mansus predicti siti sunt iuxta Premenoz ex una parte et iuxta pasquetum communem de Potengeio ex altera et in duabus peciis terre arabilis sitis in territorio de Potengeio in loco ubi dicitur ou Uielers et in quadam alia pecia terre sita in loco ubi dicitur es Prians et in decem iornalibus terre sitis in Rupturis es Essarz nichil unquam iuris uel proprietatis habuimus nec habemus immo semper fuerunt et adhuc sunt pleno iure abbatis et conuentus ecclesie Sancti Stephani Dyuionensis nec eam domum cum manso et pertinenciis ipsius domus et mansi necnon et dictas pecias uel eorum aliquam nisi quantum eis placuerit tenere possumus nec debemus In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Petri decani capelle Ducis et magistri Alberici decani Christianitatis Dyuionensis rogauimus et fecimus apponi Actum anno et mense predictis