Charter Document - 05280036
Charter Number: | 05280036 |
---|---|
Cartulary Title: | Du vol et de sa répression en Bourgogne sous l'ancien droit et Chartes de l'abbaye de Saint-Etienne de Dijon, de 1260 à 1270. |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini amen Anno incarnationis eiusdem millesimo ducentesimo sexagesimo sexto mense augusto Ego Rosa filia quondam Garnerii Fabri defuncti notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego prouide sine ui et metu pro utilitate mea uendidi concessi et quittaui in hereditatem perpetuam uiro uenerabili magistro Alberico decano Christianitatis Diuionensis domum quamdam cum manso et omnibus iuribus sitam Diuione retro ecclesiam Sancti Michaelis inter uiam publicam et domum decani predicti uidelicet precio triginta quinque librarum Uiennensium de quibus ab ipso decano recepi et habui in numerata pecunia plenum et integrum pagamentum et propter hoc de dicta domo et de manso iuribusque eius ego me penitus deuestiens predictum magistrum Albericum corporaliter inuestiui Uenditionem aut solutionem et uestituram predictas ego Hugo Marescallus maritus dicte Rose laudo et eas de uoluntate mea confiteor esse factas Insuper nos Hugo et Rosa predicti tenemur et promittimus quilibet nostrum in solidum et pro toto sub obligatione bonorum nostrorum omnium mobilium et immobilium presentium et futurorum et per sacramentum nostrum pro nobis et nostris heredibus quos ad hoc obligamus prestitum corporale dictam domum cum manso et iuribus ipsius omnibus garantire dicto decano et eius heredibus perpetuo contra omnes et nos pro eo et eius heredibus semper et ubique locorum et in omni curia contra personas omnes opponere propter hoc et respondere propriis sumptibus et eos inde conseruare modis omnibus indempnes si qui calumpniatores apparerent quod absit et in nullo de cetero contraire per nos uel per alios uerbo uel facto seu consensu siue iure uel consuetudine uel modo alio qualicumque Hanc autem uenditionem ego Petrus clericus filius dicte Rose et nos Nicholaus et Johannes filii dictorum Hugonis et Rose laudamus et rata et firma habemus et promittimus in perpetuum habere iuramento nostro corporali et in nullo contraire de cetero per nos uel per alios ratione auerie uel minoris etatis uel modo alio qualicumque renuntiantes nos omnes et singuli supradicti in hoc facto exceptioni non habiti et non recepti integre precii iusti et legittimi et exceptioni minoris precii et omni auxilio iuris et consuetudinis et facti et omnibus priuilegiis et gratiis ac iuribus in fauorem mulierum introductis etatis minoris et patrie potestatis auxilio et omnibus defensionibus exceptionibus occasionibus et aliis quibuscumque que contra presens instrumentum uel factum possent obici seu dici In cuius rei testimonium presentibus litteris sigilla uirorum uenerabilium domini Amidei abbatis Sancti Stephani et domini Petri decani capelle Ducis Diuionensis rogauimus et fecimus apponi Actum anno et mense predictis